Boeoticum Foedus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Boeoticum Foedus[1] fuit foedus 15 civitatum (πόλις) in regione Boeotia ab urbe Thebarum ductum, quod a sexto usque ad quartum saeculum a.C.n. in Graecia antiqua exstabat. Summum culmen fortunae in Pugna Leuctrica anno 371 a.C.n. attigit, cum exercitus Boeoticus Epaminonda Thebano duce phalangem Lacedaemoniam, quam hactenus in acie vinci posse non est creditum, funditus evertit.

Foedus in 11 circulos divisum est, quorum cuique "Boeotarches" delectus praefuit. Sed Gorgida, Epaminonda ac Pelopida ducibus Thebae ab circa anno 380 a.C.n. tanto alias foederis civitates dominari coepit, ut eas civitates, quae defecerant, circa annum 375 a.C.n. non solum sub dicionem redigerent, sed urbes earum (Plataeas ac Thespias) delerent. Thebanis anno 375 a.C.n. in consilio pacis redintegrandae Spartae habito foederatis, ne singuli iurarent, quo autonomia eorum agnita esset, recusantibus, Lacedaemonii in bellum profecti sunt, quo clade Leuctrica Thebanis per aliquot annos summum Graeciae imperium (Graece: ἡγεμονία) datum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Robertus J. Buck, Boiotia and the Boiotian League, 432-371 B. C.. Edmonton (Alta.) : the University of Alberta press, 1994.
  • Paulus Roesch, Thespies et la confédération béotienne. Parisiis : E. de Boccard, 1965.
  • Petrus Salmon, Etude sur la Confédération Béotienne (447/6-386). Son organisation et son administration, Bruxellis 1978

Nexus interni

Nota[recensere | fontem recensere]