Orchomenus (Boeotia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Orchomenus

Orchomenus
Ορχομενός
Orchomenus (Greece)
Orchomenus
Orchomenus
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Boeotia
Area 436.4 km²
Numerus incolarum 13032
(census anni 2010)
Spissitudo incolarum: 30 incolae per km²
Latitudo 38° 29' N
Longitudo 22° 59' E
Sedes administrativa Orchomenus
Pagina interretialis www.orchomenos.gr
2011 Dimos Orchomenou.png
Situs Orchomeni in regione Graecia Media

Orchomenus (Graece: Ορχομενός) est urbs et demus Boeotiae in Graecia flumini Cephisso adiacens in olim ora boreo-septentrionali Copaidis paludis, in quam flumen influxit quaeque a saeculo undevicesimo exsiccata est. Urbi sunt 10732 incolae, omni demo 13962 (status: 2001). Multae fabulae Graeciae antiquae cum hoc loco conexae sunt. Iam ab Neolithico inhabitatus locus est archaeologicus maximi momenti. Antiquitate pars fuit Boeotici Foederis. Plerumque etiam "Orchomenos Minyarum" dicitur, ne urbe Orchomeno in Arcadia confundatur.

Demus[recensere | fontem recensere]

Orchomeni demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his duobus demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Unitas popularis Numerus incolarum[1]
Orchomenus 9942
Acraephnia (Ακραιφνία) 3090
Summa incolarum 13032

Historia[recensere | fontem recensere]

Inito Orchomenus a Minyis inhabitasse traditur. Minyae qui fuerunt nescitur, quia tempore historico, quod dicitur, non iam inveniebantur. Prima hominum vestigia a circiter 6000 a.C.n. repetunt; tenuia fictilia cana annorum 2000–1600 a.C.n., quae effossa sunt, a Henrico Schliemann fictilia "Minyeia" nominata sunt. Secundo milleniii 2 a.C.n. dimidio Orchomenus caput fuit magni regni aetatis Mycenaeae. Domus regiae reliquiae ac sepulcrum forma tholi a Schliemann effossum ("thesaurus Minyae" dictum) divitas potentiamque civitatis testantur.

Post pugnam ad Thermopylas commissam Orchomenus ad Persarum partes transiit. Persis devictis urbs debilitata erat. Anno 427/26 a.C.n. Orchomenus gravi terraemotu deleta est, ut Thucydides narrat[2]. Bello Thebanorum vicinorum cum Lacedaemoniis urbs Lacedaemonios fovit – denuo eos, qui victi sunt. Anno 364 a.C.n. urbs a Thebanis primo deleta est, iterum anno 349 a.C.n.. Philippo II Alexandri Magni patre regnante urbs rursum aedificata, anno 87 a.C.n. a Sulla expugnata et Rei Publicae Romanae inserta est. Ex tunc Orchomenus parva ac ignobilis remanebat.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Orchomenus multis in fabulis invenitur. Deo Dionyso modo nato, quem Hera persecuta est, fuit perfugium. Athamas rex et coniunx eius Ino puerum vestibus puellaribus indutum in gynaeceo ali iusserunt.

Apud Homerum urbis incolae expeditionis contra Troiam partem capiunt rege Ialmeno ac fratre eisu Ascalapho ducibus.

Fabula de Heracle Orchomeni regem Erginum Thebis dominari tradit. Heracles et rex Amphitruo copias Minyarum devincunt, regem Erginum interficiunt, urbem arcemque evertunt.

Reliquiae urbis antiquae[recensere | fontem recensere]

Reliquiae Orchomeni nondum effossae, ab Eduardo Dodwell ante annum 1821 pictae
  • Ruinae theatri lateri montis Acontii, cuius in culmine fuit acropolis, incisi, verisimiliter a quarto saeculo repetentis, quod ab anno 1972 effoditur.
  • Tholus "Thesaurus Minyae" dicta, quae anno 1880 a Schliemann reperta est. Non est autem thesaurus, sed sepulcrum magnitudine ac architectura "Thesauro Atrei" Mycenarum simile. Tempore Pausaniae (saeculo secundo) adhuc integrum fuit.
  • Reliquiae templi Charitum.
  • Moenia temporis hellenistici.
  • Ecclesia byzantina anno 873 condita magnum numerum fragmentorum columnarum continet, quae ex Charitum templo oriundae, ut putatur, ad parietes erigendos adhibitae sunt.
  • Tropaeum nuper repertum, quod post Sullae de Mithridate victoria positum est (nondum visi potest, quia renovatione eget).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Erwin Freund: Orchomenos, in: Griechenland. Lexikon der historischen Stätten, ed.a Siegfried Lauffer, Monaci 1989, p. 492-494. ISBN 3-406-33302-8
  • J.A.O. Larsen: Orchomenus and the Formation of the Boeotian Confederay in 447 B.C., in Classical Philology, Vol. 55, 1960, p. 9-18.
  • Mogens Herman Hansen: Orchomenos, in: An Inventory of Archaic and Classical Poleis, ed. a Mogens Herman Hansen et Thomas Heine Nielsen, Oxoniae 2004, p. 446-448. ISBN 0-19-814099-1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Orchomenum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
  2. Thuc. III 87,4