Roman numeral 10000 CC DD.svg

Psychologia auctus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rationes praecipuae psychologicae infantium investigationi adhibentur.

Psychologia auctus,[1]? sive psychologia auctús humani, est investigatio scientifica rationum per quas homines per cursum vitae mutantur. Quae provincia, primum solum infantiam et pueritiam tractans, crevit ut adulescentiam, auctum adultorum, aging,? integrumque vitae comprehendat. Psychologi auctús cognitionem, sensum, moresque per vitam mutantís explicare volunt. Haec provincia mutatones trium generum (auctús corporei, auctús cognitivi, auctús socioemotionalis) tractat,[2] intra quae sunt sollertiae motoricae, munera exsecutiva, intellegentia moralis, adeptio linguae, mutatio socialis, personalitas, auctus animi motuum, conceptum sui, formatio identitatis, aliaeque res.

Leo Vygotskij (1896-1934).

Psychologia auctús gratiam naturae et educationis in ratione auctús humani ac rationes mutationis in contextu per tempora investigat. Multi investigatores tenentur ab interactionibus inter proprietates personalibus, moribus singulorum, resque circumiectorum, inter quas sunt contextus socialis et circumiecta aedificata. Disputationes ad psychologiam auctús adhuc spectantes essentialismum biologicum contra neuroplasticitatem et gradús auctús contra dynamicam auctús gradús curant.

Piagetianum conservationis experimentum, unum e multis experimentis ad auctum puerorum investigandum adhibitis.
Exemplar Bronfenbrenneranae oecosystematum theoriae.
Aliud exemplar Bronfenbrenneranum.
Infantulus ludens sollertias motoricas discit.

Psychologia auctús varios comprehendit campos, quorum maximi fortasse sunt psychologia educationalis, psychopathologia puerorum, psychologia auctus forensica, auctus puerorum, psychologia cognitiva, psychologia oecologica, et psychologia culturalis. Inter psychologos auctus saeculi vicensimi maximi momenti erant Georgius Bronfenbrenner, Ericus Erikson, Sigmundus Freud, Ioannes Piaget, Barbara Rogoff, Esther Thelen, Leo Vygotskij.[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Ioannes B. Watson et Ioannes Iacobus Russavius fundamenta hodiernae psychologiae auctús iecisse plerumque habentur.[4] Russavius in Émile, ou De l'éducation, libro de educatione, trís partes aetatis humanae medio saeculo duodevicensimo descripsit, quae erant infantia, pueritia, adulescentia. Quamquam politici librum Lutetiae et Genavae incendebant, educatores illius temporis proposita Russaviana acriter acceperunt. Qui liber plerumque cur et quomodo rogat certae modificationes per hominis cursum vitae (de rebus cognitivis, socialibus, intellectualibus, personalibus) et auctus humanus per tempus fiunt. Multi theoristae huic provinciae psychologiae penitus profuerunt. Ericus Erikson, exempli gratiá, exemplar auctús psychologici proposuit graduum octo; Erikson, Sigismundi Freud similis, putabat homines se per gradús per vitam evolvi, quod eorum mores afficiat.[5]

Psychologi qui theoriam auctús Caroli Darwinii saeculo undevicensimo exeunte accipiebant evolutionariam auctús psychologici descriptionem petere coeperunt.[6] Vir magni momenti hic erat G. Stanleius Hall, psychologus audax,[7] qui inter aetates pueritiae prioresque aetates humanitatis mutuas rationes invenire conatus est. Iacobus Marcus Baldwin, qui libellos de rebus conscientiae[8] et mentis[9] scripsit, in psychologiá auctús penitus versabatur.[10] Sigismundus Freud, cuius notiones ad auctum mentis spectabant, perceptiones publicas insigniter affecit.[11]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "Developmental Psychology Studies Human Development across the Lifespan."
  3. Alii psychologiae auctús contributores erant Albertus Banduras, educationis socialis studiosus; Alfredus Binet, medicus et iurisconsultus Francicus; Carlotta Bühler, psychologa; Iacobus Fowler, auctús spiritualis studiosus; Laurentius Kohlberg, auctús moralis studiosus; Curtius Lewins, psychologus Germano-Americanus; Henricus Wallon psychologus, philosophus, neuropsuychiater, politicus Francicus; Ken Wilber, auctús conscientiae studiosus; Donaldus Winnicott, paediatrista et psychoanalysta Anglicus.
  4. Hogan 2000.
  5. Erikcon et Erikson 1998.
  6. Hogan 2000.
  7. Hogan 2000.
  8. Imitation: A Chapter in the Natural History of Consciousness ('Imitatio: capitulum in historia naturali conscientiae').
  9. Mental Development in the Child and the Race: Methods and Processes ('Auctus mentia in puero et genere: viae et rationes').
  10. Hogan 2000.
  11. Hogan 2000.
  12. Wynn 1993.
  13. Whiteside et Becker 2000.
  14. Feldman et Papalia 2010: 57.
  15. Slater et Lewis 2006.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berk, Laura E. 2018. Development through the lifespan. Ed. 7a. Hoboken Novae Caesareae: Pearson. ISBN 9780134419695 (editio discipulorum), ISBN 0134419693.
  • Bjorklund, D. F., et A. D. Pellegrini. 2000. "Child Development and Evolutionary Psychology." Child Development 71 (6): 1687–1708. PDF. doi:10.1111/1467-8624.00258. PMID 11194266. citeseerx=10.1.1.132.1981.
  • Bornstein, M. H., et M. E. Lamb. 2005. Developmental science: An advanced textbook. Mahwah Novae Caesareae: Erlbaum.
  • Buss, David M. 1999. Evolutionary psychology: the new science of the mind. Bostoniae: Allyn and Bacon. ISBN 0205193587.
  • Erikson, E., et J. M. Erikson. 1998. The Life-Cycle Completed. Versio extensa. Novi Eboraci: Norton and Company.
  • Feldman, Ruth Duskin, et Diane E. Papalia. 2010. A child's world: infancy through adolescence. Ed. 12a. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 978-0-07-353204-2.
  • Galli, Anna Arfelli. 2013. Gestaltpsychologie und Kinderforschung. Vindobonae: Krammer. ISBN 978-3-901811-66-1.
  • Hogan, John D. 2000. "Developmental psychology: History of the field." Encyclopedia of Psychology, ed. Alan E. Kazdin, 3: 9–13. IDBN 978-1-55798-652-8. doi:10.1037/10518-003.
  • Johnson-Pynn, J., D. M. Fragaszy, et S. Cummins-Sebree. 2003. "Common territories in comparative and developmental psychology: The quest for shared means and meaning in behavioral investigations." International Journal of Comparative Psychology 16: 1–27. PDF.
  • Lerner, Richard M. 2002. Concepts and theories of human development. Mahwah Novae Caesareae: Erlbaum.
  • Plotkin, Henry C. 1998. Evolution in mind: an introduction to evolutionary psychology. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0674271203.
  • Reid, V., T. Striano, et W. Koops. 2007. Social Cognition During infancy. Psychology Press.
  • Rovira, Armando. 1997. Crecimiento y desarrollo humano. Ed. 3a. Rio Piedras, P.R.: Editorial Cultural Panamericana.
  • Schell, Robert E., et Elizabeth Hall. 1983. Developmental psychology today. Ed. 4a. Novi Eboraci: Random House. ISBN 039432577X.
  • Slater, A., et M. Lewis. 2006. Introduction to Infant Development. Oxoniae: Oxford Unisversity Press. ISBN 978-0-19-928305-7.
  • Whiteside, Mary F., et Betsy Jane Becker. 2000. "Parental factors and the young child's postdivorce adjustment: A meta-analysis with implications for parenting arrangements." Journal of Family Psychology 14, no. 1 (1 Ianuarii): 5–26. doi:10.1037/0893-3200.14.1.5.
  • Wynn, Karen. 1992. "Addition and subtraction by human infants." Nature 358 (6389): 749–50. doi: 10.1038/358749a0. PMID 1508269.
  • Yamagata-Lynch, L. C. 2010. Activity Systems Analysis Methods: Understanding Complex Learning Environments. Novi Eboraci: Springer Science.

Periodica[recensere | fontem recensere]

Inter academica psychologiae evolutionariae periodica magni sunt:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad psychologiam auctús spectant.