Essentialismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paul Bloom psychologus explicare conatur, cur homines in auctione pro famosorum vestimentis ad maiorem summam pecuniae solvendam parati sint, dum modo textile inlotum sit. Putat enim vestem a homine celebri tritam aliquo modo "essentia" indutoris contaminatam esse.

Essentialismus est opinio, rebus (sicut animali, corpori, gregi hominum, culturae) suam cuique qualitatem essentialem esse, sine qua non sint quod sunt, suaque identitate careant.[1] De essentia igitur definienda agi videtur, quod profecto maxime philosophorum interest. Qui rationem modalem sequuntur, quaerunt, quae sint essentialium qualitatum condiciones necessariae et sufficientes. Quae ratio modalistica, quamquam magna gratia etiam hodie tenetur, etiam certis incommodis adfici videtur. Qua de causa nonnulli ad varias rationes non modales confugerunt.[2] Etiam de extensione proprietatum essentialium quaeritur, nam essentialismus in variis generibus consistere videtur. Deinde, unde veritates essentiales sciamus, quaerendum est. Denique de ratione inter genus quoddam eiusque exemplum disputatio fieri potest: etsi Donaldus Anas quandoque pedem assum gallopavonis manducare videtur, anates carnivorae non sunt.

Essentialismus non solum philosophorum cura est sed etiam psychologorum, qui infantium et adultorum intellectum dicunt in essentialismum propendere: homines natura essentialistas esse.[3]

De essentialismo metaphysico[recensere | fontem recensere]

Essentialismus ab initio in controversiam adductus est. Aristoteles in Categoriis proponit omnibus rebus propriam substantiam esse, quae suam cuique identitatem tribuat.

Essentialismus in biologia et aliis scientiis naturalibus rationis taxinomiae fundamenta iecit, quae saltem ad aetatem Caroli Darwin duraverunt.[4] At etiam nunc in controversia est, quanta vi et gravitate essentialismus in biologia valeat.[5] In studiis autem sexus socialis essentialismus differentiam fundamentalem virorum et feminarum profert. Quae cogitationes etiam nunc in contentione versantur. Feminismus structuralisticus Francicus saepe putatur essentialismo favere.[6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cartwright 1968.
  2. Fine 1994.
  3. Bloom 2010: 18.
  4. Ereshefsky 2007:8.
  5. Hull 2006: passim.
  6. Fuss 2013:2-6.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Atabaki, Touraj, 2003. Beyond Essentialism: Who Writes Whose Past in the Middle East and Central Asia? Lectio praecursoria, 13 Dec. 2002.
  • Barrett, H. C., 2001. On the functional origins of essentialism. Mind and Society 3(2): 1–30.
  • Bloom, Paul, 2010. How Pleasure Works: The New Science of Why We Like What We Like. W. W. Norton & Co.
  • Cartwright, R. L., 1968. Some remarks on essentialism. Journal of Philosophy 65(20):615–626.
  • Ereshefsky, Marc, 2007. Philosophy of Biological Classification, Handbook of Plant Science, ed. Keith Roberts, 8–10. Wiley.
  • Fine, Kit, 1994. Essence and Modality, Philosophical Perspectives 8: 1-16.
  • Fuss, Diana. 2013. Essentially Speaking: Feminism, Nature and Difference. Routledge.
  • Gruen, Erich, 2012. Rethinking the Other in Antiquity. Princeton University Press.
  • Hägler, Rudolf-Peter, 1994. Kritik des neuen Essentialismus. Ferdinand Schöningh.
  • Hull, David, 2006. Essentialism in Taxonomy: Four Decades Later. Annals of the History and Philosophy of Biology 11: 47–58.
  • Janicki, Karol, 2003. The Ever-Stifling Essentialism: Language and Conflict in Poland (1991-1993), Motivation in Language: Studies in Honor of Günter Radden, ed. Hubert Cuyckens & alii, 274–296. Benjamins.
  • Kripke, Saul A., 1980. Naming and Necessity. Harvard University Press.
  • Lape, Susan, 2010. Race and Citizen Identity in the Classical Athenian Democracy. Cambridge University Press.
  • Liske, Michael-Thomas, 1985. Aristoteles und der aristotelische Essentialismus: Individuum, Art, Gattung. K. Alber.
  • McKeown, Greg, 2014. Essentialism: The Disciplined Pursuit of Less. Crown Business.
  • Oderberg, David S., 2007. Real Essentialism. Routledge.
  • Popper, Karl, 1994. Die beiden Grundprobleme der Erkenntnistheorie. Conv. Troels Eggers Hansen. Ed. 2a.
  • Sayer, Andrew, 1997. Essentialism, Social Constructionism, and Beyond. Sociological Review 45: 456.
  • Wittig, Monique, 1992. The Straight Mind: And Other Essays. Beacon Press.