Identitas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Identitas[1] (ab idem + -itas) est eiusdem rei vel actus vel eventi repetitio:[2] si idem semper evenit, identitas eventi est. Hodie quidem vis et sensus identitatis in philosophorum et psychologorum sociologorumque scriptis adeo crevit, ut hic usus ('repetitio') in Latinitate mediaevali significationibus a linguis modernis adsumptis magnopere cesserit. Utrum de philosophorum notione 'identitatis' an de psychologorum sociologorumque notione 'identitatis' agatur, multum interest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Axters, S. (1937) Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Geloofsverdediging.
  2. DuCange, sub verbo.