Roman numeral 10000 CC DD.svg

Leo Vygotskij

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Leo Vygotskij
Res apud Vicidata repertae:
Leo Vygotskij: imago
Nativitas: 17 Novembris 1896; Q208609
Obitus: 11 Iunii 1934; Moscua
Patria: Russia

Officium

Munus: philosophus, Q212980, eruditus

Memoria

Sepultura: Q208175

Leo Simeonis filius Vygotskij (Russice Лев Семёнович Выготский, tr. Lev Semënovič Vygotskij; natus Выгодский, tr. Vygodskij die 17 Novembris 1896, mortuus 11 Iunii 1934) fuit psychologus Sovieticus, conditor 'psychologiae culturalis-historicae'.

Principia de educatione puerorum[recensere | fontem recensere]

Signa[recensere | fontem recensere]

Signa sunt soni, picturae, gestus per quae puer et exprimit et communicat cogitationes suas. Similia sunt instrumentorum, quia se interponunt inter hominem et realitatem, id est, homo et discit et docet per signa.

Facultas exprimendi[recensere | fontem recensere]

Inter omnia signa, sermo non parvum obtinet locum. Sermo est facultas exprimendi et communicandi cogitationem per signa vocalia. Quando homo discit linguam suam: ingreditur societatem, instituit consuetudinem cum aliis hominibus, se ipsum exstruit. Aliis verbis, sermo est homini porta mundi.

Facultas discendi[recensere | fontem recensere]

Considerandi sunt quidam conceptus, quos Vygotsky de facultate discendi creavit. Quales sunt:

  • Zona evovimenti proximalis dicuntur omnia, quae puer, datis aptis condicionibus et auxiliis, discere potest. Puer enim potest multa per se discere. Quae autem per se discere non potest, discit et facit interveniente alio, sive adulto, sive puero maioris aetatis aut callidioris ingenii.
  • Ratio inter sermonem et cogitationem. Cogitatio est simul imago alicuius rei et actio mentis. Quae imagines et actiones certum non habent in cerebro locum. Sermo est instrumentum per quod puer exprimit cogitationem et format conceptus.
  • Syntesis non est mera elementorum summa, sed effectus omnino novus ex elementis ante datis. Aliis verbis, puer, dum discit, iungit cogitationis elementa, ex quibus format novos conceptus. Syntesis est verus educationis progressus.
  • Interventio. Qui discit et qui docet, eiusdem participes sunt artis. Magistro interveniente, discipulus introducitur in illum mundum, in quo ipse magister est. Interventio tamen haud semper datur per magistrum. Aliquando datur per signa, per res, per mores, quae in societate vigent.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!