Jump to content

Primum bellum Punicum

E Vicipaedia
Karthago et dominia eius anno 264 a.C.n.

Primum bellum Punicum[1] gestum est ab anno 264 a.C.n. usque ad annum 241 a.C.n. inter Carthaginenses et Romanos. Qui viginti tres annos de principatu in maris mediterranei oris luctati sunt. Initio certaminum Karthago, in Africa haud procul ab hodierna urbe Tunete sita, in occidentali maris parte plurimum valebat, postremo autem victrix Romana res publica exorta Carthagini severam pacem imposuit. Nihilominus pauca decennia post Carthaginenses viribus recuperatis iterum ac tertium cum Romanis bella gerebant.

Belli exordium

[recensere | fontem recensere]
Tabula confoederationis Italicae initio Primi Belli Punici

Mamertini, qui ante quam bellum exarsit mercenarii Agathoclis tyranni fuerant, urbem Messanam anno 289 a. C. n. ceperunt. Illi cum oppidi principes necavissent civitatemque novam condidissent, ab Hierone Syracusorum tyranno acriter impugnati sunt. Quare in extremum positi Mamertini Karthaginienses oraverunt, ut sibi auxilio venirent (anno 265). Karthaginienses quidem cum Hieronem Messanam capere nolebant, quominus totius insulae status perturbaretur, eis copiis suis subvenerunt. Itaque Hiero, quamquam Mamertinos pugna apud Longanum flumen superaverat, Messanam expugnare haud valuit. Tamen Mamertini fidem Karthaginiensibus, quos nimis imperiosos censebant, legatos Romam (anno 264) miserunt rogatum, ut foedus inter se et Romanam rem publicam icerent. Senatoribus autem diu atque vario adsensu inter se disputantibus duae sunt ortae sententiae, quarum altera idoneum huius civitatis situm ad Siciliae fretum tenendum, altera quidem monuit, ne recens inter Romanos et Karthaginienses compositum foedus rumperetur. Magno detrimento rei publica fore, si contra foedus moverent quod Karthaginienses id provocationem ad bellum gerendum intellegerent. Denique autem Romani paucas copias Messanam misit, qui oppidi praesidium tenerent.

Quomodo bellum gestum sit

[recensere | fontem recensere]

A Messana capta usque ad pugnam apud Mylas (264–260 a.C.n.)

[recensere | fontem recensere]
Tabula Siciliae

His rebus gestis Karthaginienses senatum severiter hortati sunt, ut copias sine mora in Italiam reduci iuberet. Postquam senatus copiarum receptum recusavit, Karthaginienses oppidum terra marique cingere studuerunt, quo in incepto etiam ab Hierone Syracusano adiuti sunt. Haec ubi Romae nuntiata sunt, consul Appius Claudius Caudex exercitum in Siciliam traiecit et Graecis bellum inferens mox usque ad Syracusas ipsas pervenit. Tamen opes suas ad urbem expugnandam impares esse ratus expugnatione abstuinuit. Proximo quidem anno consulibus Manio Valerio Messalla et Manio Otacilio Crasso tantus exercitus Syracusas missus est, ut Hiero Romanorum alacritate perterritus pacem oraret.

Deinde anno 262 Acragas, civitas Graeca maxime adfinis ei, quattuor legionibus diu obsessa est eo consilio, ut Karthaginiensibus cessaret favere. Denique oppidum acri pugna captum atque soli aequatum est. Romanis totius insulae potiri studentibus nunc etiam Karthaginienses ipsi populantes oras Italiae bellum intulerunt. Quare senatores intellexerunt classis esse opus, quae hostium naves litoribus arceret. Classe celeriter aedificata tamen initio adversa fortuna apud Aeolias insulas pugnatum est, cum Poenorum naves Romanis velocitate praestarent. Romani autem cum cladis causam comperissent naves suas corvis instruxerunt, ut naves petulantes Poenorum transfigentes immobiles redderent hostemque deproeliantes viritim caederent. Navibus aptatis paulo post duce Gaio Duilio Hannibalem Gisconem apud Mylas pellantes maris dominium Karthaginiensibus eripuerunt.

A Mylis ad regressum Romanorum ex Africa (260–255 a.C.n.)

[recensere | fontem recensere]

Lucius Cornelius Scipio consul anno 259 a.C.n. in Corsicam vectus totius insulae potitus est. Poeni, tametsi deinde etiam Sardiniam Romanis cedere coacti sunt, in Sicilia magnum impetum ad Romanos insula pellendos fecerunt. Quare accidit, ut Romani terra quidem ex Hesperia parte insulae expulsi essent, mari autem Poenos iterum navali pugna superarent. Videbatur igitur senatui bellum victricibus navibus in Africam propagandum esse. Classis Romana, cum Poenos iterum iuxta Ecnomum promonturium vicerat, exercitum illic transportavit. Milites haud procul ab oppido c.n. Aspis e nave egressi illud paulo post vi expugnaverunt. Karthaginienses proximo exercitu perturbati imperatorem Regulum deprecati sunt, ut sibi parceret, ille autem naves tradi, Siciliam, Corsicam atque Sardiniam rei publicae cedi edixit. Tamen hae condiciones cum nimis acerbae visae sint a Poenis detractatae sunt.

Eodem fere tempore Lacedaemonius quidam nomine Xanthippus qui a Poenis merce conductus erat ad Romanos retinendos, Karthagine milites instruxit, ut aciei speciem mutarent. Quare his novis strategematis anno 255 a.C.n. exercitum Romanum pugna haud procul ab urbe hodierna Tunete obtriverunt Regulumque obsidem ceperunt.

Pugna navalis iuxta promonturium Mercurii

[recensere | fontem recensere]

Ne reliquae copiae omnino a Poenis in servitutem reducerentur senatus classem trecentarum et septuaginta navium in Siciliam reportari decrevit. Ad illas reditu prohibendas ducentarum navium classis Poenorum obvia missa a Romanis ingenti pugna deleta est. Superatis autem hostibus magna procella iuxta litora Siciliae oborta omnes naves praeter septuaginta itemque ad centum milia militum perierunt, quae clades inter maxima omnium gestarum rerum naufragia adhuc numeratur.

Pugna navalis apud Aegates insulas (255–241 a.C.n.)

[recensere | fontem recensere]

Romani cum e hostium patria egredi coacti essent, quamquam naves amissas brevi spatio refecerunt, omni spe Karthaginis cito superandae privati bellum rursus in Sicilia gerendum esse rati sunt. Itaque utrumque consulem, Gnaeum Cornelium Scipionem Asinam et Aulum Atilium Caiatinum, complures civitates iuxta insulae oram ad septentrionem vergentem vi expugnare constitutum est. Inter has maximi momenti fuit portus Panhormus, qua capta incolae, ut servitutem vitarentur, ad quadringenta talenta argenti solvere coacti sunt.

Poeni postquam gentes interiora Numidiae habitantes arduis agminibus domavissent anno 251 a.C.n. iterum belli momentum sibi capiendum esse putantes triginta ferme milia militum itemque centum et quinquaginta elephantes in Siciliam traiecerunt. Eorum autem dux cum Panhormum magna incursione expugnare nequisset a senatu Punico capite damnatus est.

Poenis incommodis suis valde debilitatis Romani denique ex anno 250 a.C.n. eorum arcem Lilybaeum terra marique oppugnaverunt. Oppidi autem munimenta praesertim cum a Gallis Graecisque merce conductis circumirentur his incursionibus adeo feliciter obsteterunt, ut Romani duas etiam classes amitterent, quarum altera apud Drepanum ab hostibus victa, altera turbine quodam eversa est.

Denique anno 247 Hamilcari Barcino summum imperii adepto Romanos inopinato impetu a limine oppidi repellere contigit. Postquam copiae Romanae iterum in orientalem insulae partem compressi sunt rei publicae videbatur postremam classem privato sumptu senatorum exstruere, ut navibus belli discrimen peteretur. Classe confecta Gaius Lutatius Catulus consul demum Poenos pugna navali apud Aegates insulas facta subduere valuit. Victoria adepta Karthaginienses rem publicam pacem fieri oraverunt, quoniam de commeatu copiarum in Sicilia relictarum desperarent.

Quomodo pax utrimque composita sit

[recensere | fontem recensere]

His rebus gestis Hamilcar Barca Catulo consuli legatos misit pacem oratum. Pacto Lutatiano composito denique bello sistere consenserunt hac condicione, ut Poeni Siciliam insulam omnino vacuarent Romanisque 2200 talentum per spatium viginti annorum solverent. Postquam haec in contione disputata sunt stipendium ad 3200 talentum auctum, spatium quidem ad decem annos reductum est. Praeterea etiam omnes insulae inter Siciliam et Africam sitae eis cedendae erant. Ideo Karthaginiensibus non solum magna clades parata est, sed etiam opes ad socios retinendos sublatae sunt, quare magnum bellum intestinum in Africa inter illos et Numidas exarsit (241–238). Etiamsi Poenorum res publica hoc bello maxime debilitata est, eius vires insequentibus annis imperio retinendo pares fuisse videntur.

  1. Front. strat. 1.4.11.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Heftner, Herbert (1997) Der Aufstieg Roms. Ratisbonae.
  • Lazenby, J. F. (1996) The First Punic War. A Military History. Londinii.
  • Mommsen, Theodorus (1888) Römische Geschichte. Ed. 8a. Berolini. Vol. 1, Liber III, Cap. II.
  • Zimmermann, Klaus (2005) Rom und Karthago. Darmstadtiae: Wiss. Buchgesellschaft. ISBN 3-534-15496-7.