Gaius Duilius
Gaius Duilius, praenomine abbreviato C. Duilius (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 231 a.C.n.), fuit vir publicus militarisque Romanus, semel consul.
Vita
[recensere | fontem recensere]De familia minime scimus. Homo novus erat, id est antiquarum gentium patriciarum non erat, sed anno 260 a.C.n., bello Punico primo, consul electus est. Alteri consuli, Gnaeo Cornelio Scipioni Asinae, classis commissa est sed, propter stultitiam, in pugna apud Liparaeas insulas a Poenis deprehensus est. Sic, capto Scipione, Duilius mansit unicus dux. Ut potentem classem hostium profligare posset, Duilius 120 naves construere fecit, quibus corvos adfixit ad naves hostium retinendas quia Romani pugnam terrestrem navali proelio potiorem habebant. Cum Poenis apud Mylas pugnaverunt et, corvis demissis, legionarii naves hostium conscenderunt et eos profligaverunt.
Romam redux, Duilius triumphum egit et in foro columnas rostris navium captarum ornatas erexit, quae Columnae Rostratae dicuntur[1]. Praeterea templum deo Iano in Foro holitorio dedicavit, fortasse ad solvendum votum cum proelio ad Mylas coniunctum : nam paulo post asses Romani effigie Iani signati ex una parte, et prora navis longae ex altera, plurimi conflati sunt. quae effigies victoriam navalem C. Duili celebrare putantur[2]. Anno 254 a.C.n. censor electus est cum Lucio Cornelio Scipione. Anno 231 dictator ad comitias habendas fuit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Eutropius, Breviarium ab Urbe condita, II, 20
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Antecessores: Lucius Valerius M.f. Flaccus et Tiberius Otacilius C.f. Crassus |
Consul 260 a.C.n. cum Gnaeo Cornelio Scipione Asina |
Successores: Lucius Cornelius Scipio et Gaius Aquillius M.f. Florus |