Pong cervisiale

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia


Pong cervisiale
Ludus bibendi

Altera turma pocula sua iam ordinavit, altera adhuc ordinat.
Lusores 4 (duae turmae lusorum duorum)
Diuturnitas praeparationis Brevissima
Diuturnitas ludi 15-30 minutae
Materiae Mensa, pocula, pilulae
Alcohol Cervesia


Pong cervisiale,[1] sive Berytus (Anglice beer pong), est ludus potatorius Americanus, qui ab turmis duobus luditur quibus ambobus sunt duo lusores, cuius ratio est pilam tenniludio mensali aptam in pocula turmae adversae cum cervisia impleta iacere.

Pila in poculum mersa, turmae iacienti punctum tribuetur, poculum removetur, et cervisia bibenda est uno lusori e turma altera. Omnibus poculis turmae bibitis, altera vincit. Etiamsi est pila ipsa quae in cervisia immergitur, per hypallagen, est poculum quod esse "mersum" dicunt.

Ratio ludendi est simplicior, nihilominus pong cervisialium sunt varietates multae, quarum regulae maxima parte universales, sed singulas inter regiones vel domos differunt, fortasse duas domos in eodem vico. Hae appellantur regulae domesticae.

Annis recentibus, pong cervisiale fiebat ludus potatorius apud scholas et universitates Americanas gratissimus.[2]

De nomine[recensere | fontem recensere]

Late appellant mensualem pilae lusum[3] et eius pilam ambas Ping-Pong (IPA: [pɪŋ pɔŋ]) ad finem saeculi undevicensimi ob onomatopoeiam soni cum remi pilas percutunt. J. Jaques & Son Ltd signum mercatorium fecit anno 1901, et deinde iura Fratribus Parker vendiderunt. Ut Xerox, et Coca-Cola, quorum nomina omnibus operis in suo genere similibus dantur, sicut nomen Ping-Pong omnibus exemplaribus pilarum tenniludio mensali aptarum. Scilicet, nomen pong cervisiale est nomen compositum, conversum ex verbis Anglicis beer et Ping-Pong, titulum faciens brevem iucundumque, beer pong.

Nomen Berytus refert bellum illud civile in Libano decennio 1980,[4] in quo missilia mortararia in caput Berytum nonnumquam iaciebantur. Ita hoc nomen multis Libanis, vel qui Libanis commiserantur, displicit.[5]

In demiscopia, a Collegehumor.com acta, 77 centesimae se beer pong ante Berytum praeferre dixerunt.[6]

De originibus[recensere | fontem recensere]

Secundum paginam in actuum Universitatis Princetoniensis diurno, nomine The Daily Princetonian] (id est [scilicet Ephemeris] 'Princetoniensis Cotidiana'),[7] scripto, pong cervisiale progressum est ab ludo simili qui autem cum remiculis luditur, ut in luso pilae mensualis solito. Fabulae sunt duae de creatore eius ipso:

Prima dicit fratrem fraternitatis Theta Delta Chi Universitatis Lehighensis[8] anno 1983, postquam ludum similem actum esse apud Universitatem Bucknellensem vidisset.[9]

Altera autem fratrem fraternitatis Sigma Nu, etiam apud Universitatem Lehigh, anno 1986, omnibus remis domi fractis, ad hoc pong cervisiale creasse.[9]

Singula ludi[recensere | fontem recensere]

De campo ludendi[recensere | fontem recensere]

Area ludendi in mensuris metris

Locus primus ludendi scilicet fuit in mensa luso pilae mensuali apta, at superficies qualibet sat plana et magna ut in qua duo triangula sex poculorum ponantur cum spatio inter ea paucorum pedum, pong cervisiale perfacile ludatur. Solent ludi in mensa circa 1.5m X 2.75m magnitudine.

Qui saepius ludent, nonnumquam mensas suas aedificant. Hae solent vel imaginibus artisticis vel symbolis Universitatum, turmis athleticis, aut fraternitatibus ornari.

Discipuli in dormitoriis apud Universitates saepe suas portas zotheculae e cardinibus ad eas pro luso adhibendas removent.[10]

Pocula[recensere | fontem recensere]

Pocula vulgata et praelata sunt vel Solo vel Dixie, quorum copia est sedecim unciae. In his sunt dorsa ad fundum, quibus accurate meteris quattuor uncias, ut pyxis cervisiae stannea, quae duodecim uncias continet, in tres pocula aequale impleatur.

Saepissime pong cervisiale luditur cum sex poculis eidem turmae, quae in forma numeri triangularis ponentur, ita (3-2-1), tamen etiam cum decem poculis (4-3-2-1), ut orae omnium poculorum se tangunt. Minore cum crebritate, formae hexagonales (2-3-2), et (1-2-3-2-1) adhibentur.

Etiam eidem lateri sunt pocula, cum aqua tepida vel calida impleta, in quibus pilas submergas ad eas lavandas.

Cervisiae[recensere | fontem recensere]

Qualibet cervisia, vel umor alcoholicus potest in pong cervisiali usurpari. Plerumque cervisias claras et haud caras implent, cum 3.2%-5.9% alcohole per copiam, quia multae certe bibantur.[11][12] Si turma cum sex poculis ludit, duae pyxides cervisiae, cum decem poculis tres pyxides effunduntur. Saepe si decem pocula adhibentur, tres pyxides effunduntur in novem pocula, et, in 10um, pyxis plena. Illud appellatur "poculum pecuniale", vel "navis martialis."

Regulae[recensere | fontem recensere]

Nota bene regulas hic explicatas summarium repraesentare. Non sunt regulae "officiales"; immo, saepius hae inter domos differunt.

Possessio prima[recensere | fontem recensere]

Domi domini semper ius possessionis primae tenent. Saepe etiam, si turma duarum puellarum facta est, eis possessio prima libentissime dantur. Si turmae sunt aequiores statu, aliae rationes constituendi agendae.

In ratione vulgissima lusores duos invicem oculos fixos in se intendentes pilas in pocula iaciunt. Primi turma lusoris qui pilam submergit, possessionem primam obtinet.

Nonnumquam ludum agunt sicut lapis, charta, forfex vel sicut in aliis certaminibus athleticis nummum sicut alea vertunt.

Infrequentius ludum sortes coniciendi.

De oppugnando[recensere | fontem recensere]

Via solita pro tribus rationibus iaciendi solitis.

Iacens coram adversarios stat, et, vel cubito vel pila ipsa non praeter finem in momento iactus extenso, in pocula manus destinat, et pilam solvit. Deinde sodalis iacet. Si ambo destinatum inveniunt, lege subter de regula pilarum retractarum. Nisi pilae in posessionem alterae turmae eunt.

Sunt tres rationes oppugnandi solitae:

  1. Ictus arcuans qui est solitissimus ut pilae est occasio de poculi labro desiliendi minor.
  2. Ictus celer qui nonnumquam usurpatur ad mentes adversariorum irritandas, vel si iacientis mens est ipsa irata.
    Lege subter de defensione psychica.
  3. Ictus resiliens qui est utiles ob duas causas:
    Si pila ex mensae facie resiluit, minore cum celeritate ibit. Ergo, ut cum ictibus arcuantibus, minus est probabile ut pila de labro desiliat.
    Etiam, lusor potest locum in mensa recordari ex quo pila fere semper in pocula volabit, quasi quadrum in tabula super reticulo in corbifollis luso. Ictus resiliens est solus ictus quo duo pocula removuntur. Poculum quo pila est mersa, et alterum quod turma perdens eligit removenda sunt.

Persaepe regulae dicunt cubita lusoris iacientis non praeter oram mensae ostendenda.

Plerumque regulae satis sunt molles, ut ordinem qua lusores pilam iaciunt non determinent, et lusor ictum collegae assumat, si forte is in latrinam vel quacumque alterum ierit, et spatium temporis quo lusoribus iaciiaciunt est non definiant. At sicut semper, regulae inter domos differunt.

Si in poculum, non e tabula remotum prius altera pila mersa fieri quam possit, etiam pila mersa est, ludus vinctus est.

Pilae retractae[recensere | fontem recensere]

Si ambo lusores turmae pilas in vici una submerserunt, eis esto ictus novi, saepe appellati pilae retractae, rollbacks (roll = vertere, back = re), ralbacks (eadem etymologia, vulga in dialectis in Novo Eboraco dictis), dubs (de "double" = dupliciter), vel snake eyes (oculi serpentis, de visu duorum 1 in aleis iactis).

Saepe turmae sua pocula reordinare non licet si altera retractationem meruit. Turma potest pilas retractare ad infinitum, ergo ludus brevissimus octo ictus cunctos videbit, ita sex ictus primae turmae (tres vices, in omnibus cum pilis retractis), et duo ictus alterae turmae, nam ei est ius refutandi). In veritate, autem, hoc perrarissime occidit.

De poculorum reordinatione[recensere | fontem recensere]

Figurae poculorum solitissimae. Decem et sex solent esse formae primae, et pocula reordinantur in figuris 4, 3, 2 in modo depicto.

Si cum decem poculis luditur, bis turmis licet pocula reordinare, cum sex autem semel.

Si luditur cum decem, solent reordinari quattuor remotis, et deinde, in una trium rationum:

Haec sunt figurae solitae, sed turmae possunt quamlibet figuram postulare.

Fere semper, etiamsi turma pocula iamiam reordinaverit, aut regulae pocula reordinari non permittunt, ultima ad oram mensae tractari et in media poni potest.

  • 1 - motus pro comitate

Altera regula solita dicit turmas non potere pocula reordinare, ictibus turmae in progressu.

De defendendo[recensere | fontem recensere]

Defensio psychica[recensere | fontem recensere]

Maior pars defensionis est "sermo stercoralis", id est maledicere et deridere, ut in mentibus adversariorum cogitationes intentionesque ruas. Cum pilis, iniurias contumeliasque lusores defendentes oppugnantibus iacere solent, et asperas facetias dicere. Una frequentior est quasi "Valde sitio, quando tute pilam submerseris, ut cervisiae bibam?" Feminae solent statum sumere blande ut oculos adversariorum deerrent. Manus quassentur super poculis, si pilam non deflectent. Omnibus figuris tantorum conviciorum solet licere, tamdiu non nimis sint molestae.

Obstructio[recensere | fontem recensere]

Si regulae lusores sinunt pilam resiliri, altera turma pilam resilientem depalment. Caveat lusor depalmans, ne poculum sternat, inde culpam accepturus sit. Saepe haec culpa iactum postulat iterum, vel, gravius, poculi ammisionem. Similis culpa accipitur si lusor obstruit pilam directe iactam. Si lusor forte corpore cum parte iactum aliae turmae adiuvet, dicitur esse Parcibus datum. Lusor inde irridebitur.

Aspiratio et contactus[recensere | fontem recensere]

Si circum cursum orae poculi pila et solum dum verset, nonnumquam regulae sinunt ut lusores pilam extrahere temptent. Saepissime regulae hoc ius dant feminis solis. His casibus, licet mulieribus in pila aspirare, et, si bene fecerint, columna aeris expulsa expellet ex poculo pilam. Anglice, titulus huic regulae est only girls blow 'feminae solum aspirant', quod sermone vulgari "to blow" Latine significat "aspirare" (victionarii definitio 1) et "fellare" (victionarii definitio octava).

In Nova Caesarea, nonnumquam licet viribus digitis pilam extrahere, ut, in modo simili regulae super explicatae, solent viri digitis uti ad genitalia mulierum stimulanda.[13] Etiam in locis quo haec regula iuris littera adhibeatur, consuetudine contemnitur, et viri qui temptant irriduntur.[14].

De ludum vincendo[recensere | fontem recensere]

Fere semper, et in omnibus locis, certamina Pong cervisialis, turmae pilis in poculum ultimum omnibus mersis, non iam concludentur. Turma quae perdisse videtur etiam occasionem refutandi tenet, qua necesse est in vice una omnia pocula relicta immergere. Si potest, ludus dicitur aequus esse. Per hanc regulam et regulam pilarum retractarum, turma theoretice damnum 6–0 ad ludum aequum 6&n dash;6 invertat una vice.

Exceptio huius regulae una venit si turma prima ambas pilas in ultima poculum immergit. Eventus ex hac per casas differunt: alii dicunt duas pilas immergendas in unum poculum etiam turmae alterae priusquam ludus continuetur, alii dicunt ludum finitum esse, turmamque primam victorem.

Si ludus aequaliter agitur, saepe in tempus subsecivum praeterit.

Tempus subsecivum[recensere | fontem recensere]

Solet ludi solis cum tribus poculis. Regula pilarum retractarum sed non poculorum reoordinationis pertinet.

Finis[recensere | fontem recensere]

Arbiter arbitrans ludo in progressu.

Ludo concluso, lusoribus perdentibus omnia pocula relicta solent esse bibenda. Tamen, turma vincens illa victoribus dari postulet, vel si copia cervisiae parva est, nonnumquam cervisia ad ludum proximum conservatur.

Abstemia versio[recensere | fontem recensere]

Sunt qui ludo potatorio sine alcohole frui velint. Discipuli enim universitatis Utah Sate, qui plerique Mormonica fide profitentur, pong cervisiale non zytho genuino sed cervisia radicali, potione dulci et spumante Americana nullo pacto inebriante, ludendi morem habent.[15] Quem morem pro ludibrio habuit Gulielmus Maher:

New rule: if you're in college and not drinking beer, you're doing it wrong.
Students at Utah State have taken to playing the game beer pong . . . with root beer! Ha ha, instead of beer, rootbeer! And instead of laughing and partying and trying to get laid, . . . everybody wishes they were dead.
Gulielmus Maher, Real Time with Bill Maher, episodium 125
Regulam novam propono: si universitate quadam discipulus es, neque cervesiam bibis, perperam facis.
Discipuli apud Utah State pong cervisialis lusum ceperunt cum cervisia . . . radicali! Ha hae, in loco cervisiae verae, cervisia radicalis! In loco ridendi et conviviendi et venerem expetendi, . . . omnes cupiunt mori.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Pagina ex Journal Sentinel, 21 Novembris 2006.
  3. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp 37. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X.
  4. On language, Princeton style: The history of 'Beirut' de The Daily Princetonian, ephemere Universitatis Princetoniensis
  5. Sententia discipulae Libanae apud Universitatem Pomonam in California, CFA.
  6. Charta apud Collegehumor.com, nomina Pong cervisialis per CFA.
  7. The Daily Princetonian.
  8. Secundum bibliothecarium Ilhan Citak 20 Decembris 2006, Universitatis Lehighensis numquam nomen Latinum adhibebat. Mos autem solitissimus in Universitates nominando est radicem cum suffixo -ensis coniugere, ut fecimus. Anglice Universitas appellatur Lehigh. Vide VP:TNP.
  9. 9.0 9.1 Pagina de The Daily Princetonian
  10. Shadypenguin.com Quomodo mensam pong cervisiali aptam facias.
  11. Index cervisiarum secundum alcoholis copiam ordinatus apud Hbd.org
  12. https://web.archive.org/web/20070607004542/http://www.realbeer.com/edu/health/calories.php Alterus index] apud Realbeer.com.
  13. De rebus prohibitis Foederis Americani Nationalis pro Pong Cervisiali.
  14. Etiam de regulis prohibitis
  15. "Utah State students adapt drinking game for sans-alcohol event". The Salt Lake Tribune. 2008-3-24 .

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]