Tractus funis

E Vicipaedia
(Redirectum de Tractus bellum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Tractus funis.

Tractus funis[1][2] est ludus aut certamen athleticum in quo greges hominum duo in lateribus funis adversis se durant et trahunt vi pondereque totis, haerere manibus funi strenue affectantes, ut alterum gregem praeter punctum praedesignatum moveant. Quod punctum praestitutum lacuna lutea esse potest.

Regulae differunt, prout tractus funis ludo vel certamine agitur, nam regulae certaminum rigidiores esse solent.

Ludus[recensere | fontem recensere]

[Fasciculus:Tug-of-war.jpg|thumb|300px|Tractus funis.]] Tractus funis saepe in scholis et universitatibus Americanis nec non in castris aestivis luditur. Fraternitates, dormitoria, et factiones aliquae extracurriculares certamina in areis campi communis habent.

Certamina[recensere | fontem recensere]

Tractus funis in ludis Olympicis 1904.

Tractus funis fuit pars certaminum Olympicorum ab anno 1900 ad 1920.

Agitur in ludis mundi. Foederatio Intercivitates Tractus Belli Titulos Mundi pro exercitibus civitatum duobus occasionibus anni, certaminibus ambobus aforis intusque, et rem similem pro exercitibus collegiis.

Secundum regulas dictas, exercitus sint hominum octo numero, cuius pondus totum non est excedendum ultra maximum per classes ponderis designatum. Tractent funem circa dua centimetra perisphaeream. Funis cum linea in medio et duae lineis distantia ab centro aequalibus metris quattor pingetur.

Ad initium ludi, linea in medio funis ponenda est presse super lineam in terra pictam. Ludo incepto, exercitus alium tractare metra quattor ut praeter lineam in fune pictam altera exercitus traheantur temptat. Potest vincere quoque si peccat alius exercitus (itaque sedens, cadens, etc).

Luditur per mundum totum. Virorum et feminarum exercitus certant, omnibus ponderibus, ab omnibus aetatibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce köydenveto (Helsinki 2002).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]