Stopselclub

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Societas corticis)
Loca ubi societates obturamentorum vigent, paene omnes in regione orientali Bavariae et in Suebia, et perpaucae in Franconia.
Sodalis obturamentulum metallicum ostendit. Obturamenta e cortice aut cummi saepe fiunt.
Varia obturamenta.

Stopselclub (Theodisce; 'societas obturamentorum') est societas socialis[1][2] cuius sodales obturamentum semper secum portare debent.[3] Sodales cum casu conveniunt, alius alium hortatur, ut obturamentum ostendat. Quod per oblivionem domi relictum qui ostendere non potest, argentum debet dare parvum.[4] Pecuniam ita collectam consumunt, ut birram emant proximo in convivio bibendam. Sunt etiam societates, quae ea pecunia utuntur ad opera beneficentiae et caritatis.[5][6]

Societates obturamentorum medio saeculo vicensimo[7] in republica Bavaria ortae sunt. Numerus earum in Bavaria accrevit ad plus quam centum.

Notae[recensere | fontem recensere]