Hypallage

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tractus bellum, exemplum hypallagae.

Hypallage, vel epitheton translatum si solum cum nominibus et adiectivis, est figura linguistica qua grammatica cum sensu non congruit.

Exactius, per grammaticam aut adiectivum vel praedicativum, aut verbi membrum unum nomen adiicitur, dum in sensu alii. Exemplorum gratia:

  • ...lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures gemina, teguntur lumina nocte. --gemina per grammaticam nocte adiicitur, at lumina sensu ; Catulli 51
  • ...post te neque iratos trementi regum apices neque militum arma. -- reges sunt irati, non apices ; Horatii O.III.21
  • Illud in his rebus vereor, ne forte rearis impia te rationis inire elementa viamque... impia adiicitur ratio magis quam elementa[1] ; Lucretii I.80
  • ...ibat ad tumulum magna medius comitante caterva... -- vir est in media magna comitante caterva, non est medius ipse ; Vergilii Aeneidis V.76


Exempum iucundum est tractus bellum. Anglice, hic ludus appellatur Tug of War. Recte Latine conversa, legitur belli tractus, dum sensum certe fert tractus bellum.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Paul Shorey, Note on Lucretius 1. 80 (in Notes and Discussions). Classical Philology, Vol. 17, No. 4. (Oct., 1922), pp. 360-361. [1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]