Magdalena Passaea

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Magdalena Passaea
Res apud Vicidata repertae:
Magdalena Passaea: imago
Magdalena Passaea: imago
Nativitas: 1600; Colonia Agrippina
Obitus: 1638; Traiectum ad Rhenum
Patria: Nederlandia

Familia

Genitores: Crispianus Passaeus;

Magdalena Passaea (vulgo: Magdalena van de Passe; Coloniae Agrippinae anno 1600 nata; defuncta Traiecti ad Rhenum die 22 Ianuarii anno 1638) saeculi aurei chalcographa ac delineatrix Nederlandica fuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Ioannis Caii effigies

Crispiani Passaei filia et Simonis, Wilhelmi et Crispini II germana, artem a patre docta est[1]. Traiecti ad Rhenum in officina domestica ab anno 1617 usque ad 1634 laboravit[1]. Aliter atque fratres, qui ad negotium domesticum extendendum in peregrinas regiones ierunt, Magdalena semper domi mansit usque ad nuptias die 5 Octobris 1634 cum Friderico van Bevervoordt celebratas[1][2][3], cui autem liberos nullos peperit[3]. Ille religione arminianus in exilium pulsus est et in Slesvico et Holsatia publice vixit[3]. Marito mortuo improvise post undeviginti menses, ad domum paternam Magdalena rediit et parentes curavit[3].

Rerum[1] ac de mytho[3] argumentorum, ruris facierum[1][3] et effigierum chalcographias perfecit[1]. A Ioachimo de Sandrart in eius Teutsche Academy (1668-1678), qualis chalcographa perita et "ruris facierum plurium auctrix, inter quas Procris mors ex Adamo Elsheimer", quae Rubens recordationem exhibet, commemorata est[3]. Cum fratre Wilhelmo chalcographias fecit ad librum biographicum illustrandas titulo Heroologia Anglica, editore Henrico Hollando. Chalcographia iuncta, Salmacis ac Hermaphroditus (1623) a Iacobi Pynas pictura, Iacobi Cats explicandi versus habet[3]. Eius sculpendi ratio, elegans, accurata[3] ac magnam diversitatem inter lucem et opacitatem habens[4], aliorum necessariorum modo differt, fortasse a Henrico Goudt cognito[4], qui, a Roma in patriam reditus, Adami Elsheimer aliquot opera retulit[3]. Chalcographias a Rubens picturis perfecit quoque, quem in eius salutatione Traiecti ad Rhenum anno 1627 possit cognovisse[3], ab Ioanne Breugelio seniore[4] et vulgo a eius urbis pictorum operis, ut Adami Willaerts ac Rolandi Savery, qui saepe Anabaptistarum religionem communicabant et in Traiectum ad Rhenum ob ipsam fidem emigraverunt[3]. A Pauli Brill ruris faciebus chalcographias creavit quoque[3]. Eius aliquot imagines sculptae de Francia licentias habebant[3]. Cum eius necessariis Ovidii Metamorphoses septuaginta duo imagibus sculptis exornavit, Bruxellis anno 1677 a Francisco Foppens editas[3].

Auctricis corpus minius est quam fratrum, non solum ob mortem suam praecocem, sed etiam quia, probabiliter, parentes ad domum ac negotia gerendum adiuvit[3].

Praeterea, negotium extendit, licentiam ad textum exornandum per aeris formas adipiscens: praecipue 26 Martii 1630 trium annorum licentiam habuit ad imagines supra pilleis imprimendum, domi vel in strato induendis[3]. Harum imaginorum in texto imitatio 150 florenorum poenam afficiebat[3].

Magdalena Passaea admiratorum coetum de se constituit, ut ab imaginorum, quas donare solebat, nuncupationibus conici potest[3]. Praecipue perita existimabatur et iam quattordecim annos nata eius opera incepit obsignare (Orbis terrarum mira 1614), contra eius fratres modo septendecim annos nati. Inter artifices nota ab adulescentiam, Hadriano van de Venne familiariter usa est, a cuius delineationibus chalcographias perfecit[3].

Anna Maria de Schurman eius discipula fuit[1], cui conficere imagines aeri incisas docuit[3].

Pygmalion

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J.M. Blok (2015). "PASSE (Magdalena van de )". Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek (NNBW) 
  • Ilja Veldman (2015). "Passe, Magdalena de (1600-1638)". Digitaal Vrouwenlexicon van Nederland - DVN 
  • "Magdalena van de Passe". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015 
  • "les Van den Passe". Dictionnaire de la Peinture Larousse. 2015 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Magdalenam Passaeam spectant.