Sostratus Cnidius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Sostratus

Sostratus Cnidius (Graece Σώστρατος; natus Cnidi saeculo tertio a.C.n.) fuit architectus et ingeniarius Graecus, qui Pharum Alexandrinum, unum ex Septem Mundi Miraculis, Phari in insula ante Alexandriam Aegyptiam situm, circa 280 a.C.n. designavit.

Inscriptio Sostrati[recensere | fontem recensere]

Ipse apud fundamentum turris inscripsit: ΣΟΣΤΡΑΤΟΣ ΔΕΞΙΦΑΝΟΥ ΚΝΙΔΙΟΣ ΤΟΙΣ ΘΕΟΙΣ ΣΩΤΕΡΣΙΝ ΥΠΕΡ ΤΩΝ ΠΛΩΙΖΟΜΕΝΩΝ[1] 'Sostratus Dexiphanis filius Cnidius, deis salvatoribus, pro navigantibus'. Lucianus, qui hunc textum nobis servat, addit Sostratum litteras nuper inscriptas gypso celavisse nomenque regis eius temporis (i.e. Ptolemaei I) superposuisse; veram inscriptionem post multos annos revelatam esse. Haec an vera sint non liquet; inscriptio enim in se ipsa ambiguitatem continet. Alexandrini saeculo III a.C.n. Ptolemaeum uxoremque Berenicam sub appellatione "deorum salvatorum" adoraverunt; sed et Dioscuros nautae Graeci sub eadem nuncupatione venerabantur.[2]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Lucianus, "Quomodo historia conscribenda sit" 62. Idem textus ut glossa in marginibus librorum manu scriptorum Strabonis scribitur(Strabo, Geographica 17.1.6)
  2. Strabo, Geographica 1.3.2, 5.3.5; vide H. L. Jones, ed., The Geography of Strabo vol. 8 p. 25 n. 2
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!