Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Templum Dianae Ephesium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Reconstructio templi in horto Miniatürk Park Constantinopoli
Duplicatio Romana statuae Artemis Ephesiae in Museis Capitolinis
Sic Martinus van Heemskerck (1498–1574) monumentum imaginavit

Templum Dianae Ephesium vel etiam Artemisium (Graece ὁ ναὸς τῆς Ἀρτέμιδος Ἐφεσίης) maximum fuit templum antiquitatis interque septem miracula mundi numerabatur. Ephesus, urbs Graeca (huius ruinae hodie quoque iuxta Selçuk sitae sunt) antiqua aetate una ex clarissimis orbis terrarum urbibus erat. Regnantibus imperatoribus Romanis, caput Asiae, provinciae Romanae, facta est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ex temporibus primae effossionis ab indagatoribus Austriacis anno 1895 susceptae complura templa inventa sunt. Prima duo templa rudi more (Templa „A“ et „B“) iam saeculo octavo a.C.n. partim ligno exstructa sunt. Regnante Pythagora septimo saeculo exstructio templi „C“ incepta autem non perfecta est cum locus constructionis quadam eluvione inundaretur.

Constructio templi Archaici „D“ circa annum 580 a.C.n. coepit, architectis Chersiphrone Cnossius (Graece Χερσίφρων ὁ Κνώσσιος) filioque eius Metagene (Μεταγένης ὁ Κνώσσιος). Opera huius templi perficiendi cum 120 annos durarent consuetudine longius erant. In templo errigendo maxima cura adhibenda fuit quod fundamentum eius in terra palustri collocatum fuit. Templum „D“ ex 106 columnis ordinis Ionicis marmoreis altitudinis 19 metra constitisse fertur, eius autem basim spatium 111,7 m × 57,3 m occupavisse traditur. Nonnullae columnae ad ingressum templi spectantes caelaminibus ornatae fuerunt. Statua Dianae in cella templi sita ligno vitis sculpta fuit auroque atque argento involuta. Tectum ligno cedrorum confectum est. Heraclitus librum suum de ratione in ara templi Dianae dedicavit.

Templum die 21 Iulii 356 a.C.n. a Herostrato incensum est, quod facinus se comisisse ut nomen suum praeclarum facturum esset professus sit, in quo incepto quidem bene profecit. A fabulis Alexandrum Magnum, qui postea magna munificentia atque opibus restructioni templi contribuit, natum esse fertur, quare Diana Pellae versari coacta est fanumque suum tueri non potuit.

Renovationi aetate classica posteriori (templum „E“) paulo post inceptae architecti Demetrius (Graece Δημήτριος ὁ Ἐφέσιος), Paionius (Graece Παιώνιος ὁ Ἐφέσιος) et Cheirocrates (Graece Χειροκράτης ὁ Ἐφέσιος) praeerant. Cum initio vetus templum reficere munus eorum esset tamen quaedam mutationes acciderunt. Templo „E“ fuerunt 117 columnae altitudinis 18 metra atque tectum lapideum. Secundum Plinium maiorem, ibi non minus quam 36 columnae caelatae exstitisse legimus. Etiam in hoc templo conficiendo longius laboratum est quam in exstructione aliorum templorum.

Cum Paulus anno fere 55 p.C.n. Ephesii versaretur, praedicationibus eius tantam multitudinem adesse voluisse traditur ut vicini templi valde solliciti fuerunt metuentes, ne ille propheta negotiis eorum detrimento sit. "Excitatio Demetrii," cuiusdam fabri fabricatorisque rerum memorialium, in libris sacrae scripturae descripta est.

Gallieno imperatore, monumentum anno 268 a gentibus Gothicis ora Asiae Minoris vastantibus deletum est, relictae spoliae eius postea ab incolis deportatae sunt. Tamen Ephesi Dianam veneri solum quarto saeculo sinuerunt. Hodie quoque singula reerecta columna in terra palustri superest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bammer, Anton. Die Architektur des jüngeren Artemision von Ephesos. Wiesbaden: F. Steiner, 1972.
  • Murray, A. S. The Sculptured Columns of the Temple of Diana at Ephesus. Journal of the royal institute of British architects, 1895, 3d ser. iii, 41-57.
  • Wood, J. T. Discoveries at Ephesus, including the site and remains of the great temple of Diana. Londini: Longmans Green, 1877

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Templum Dianae Ephesium spectant.
  • De templo apud "Ephesus Travel Guide," anglice