Circumnavigatio

E Vicipaedia
(Redirectum de Periplus)

Circumnavigatio (ad verbum navigationem circumferentiae) ad iter faciendum circa totam insulam, continentem, vel omnem planetam Tellurem omnino spectat.

Circumnavigatio orbis terrarum[recensere | fontem recensere]

Homo qui omnino circa altrumutrum polum ambulat revera omnes meridianos transit, sed hic transitus usitate circumnavigatio non existimatur. Principalis circumnavigationis orbis terrarum definitio est iter quod saltem circulum magnum, et praeterea per saltem par punctorum quae inter se sunt antipodalia, comprehendit.[1] Ut mos est, variae definitiones circumnavigationi adhibentur, ut vires ex usu modorum itineris faciendi accommodentur. Quia planeta est sphaera, iter ab alio polo ad alium, et retro, opinabiliter sit circumnavigatio, sed difficultates ex usu plerumque tale iter prohibent.

Hominibus divitibus, longinqua et lenta circa Tellurem itinera, ut insigniter fecit Ulixes S. Grant, solum saeculo undevicensimo fieri posse coeperunt, et bella mundana magnos copiarum numeros circa planetam moverunt, sed recentior technologiae progressus et reditus crescentes talia itinera res quotidianas fecerunt.

Res nauticae[recensere | fontem recensere]

Celerrima navigationis circumnavigatio a navi vento propulsa facta est.

Vi venti[recensere | fontem recensere]

Usitatum circumnavigationis iter velificatione factum, per canales Suesiensem et Panamensem rubro, et eius antipodes flavo pinguntur.

Tabula dextra posita rubro quotidianum iter velificatione circumnavigationis secundum ventos commerciales et per canales Suesiensem et Panamensem, flavo puncta omnibus punctis huius itineris antipodalia effectum pingit. Videri potest iter ad circulum magnum accedere et par punctorum antipodalium transire.

Usitatum circumnavigationis certaminis iter celoce factum rubro, eius antipodes flavo, pinguntur.

Tabula laeva posita iter Vendée Globe, certaminis circum Tellurem, rubro, antipodalia omnium punctorum certaminis puncta flavo pingit. Videri potest iter nulla puncta antipodalia transire.

Vi machinarum[recensere | fontem recensere]

Post adventum periegeticae orbis terrarum navigationis anno 1922 (in Laconia, navi societatis Cunard) multa milia hominum circumnavigationes orbis terrarum velocitate lenta confecerunt. Hae navigationes, usitate Novi Eboraci in urbe vel Hantoniae incipientes, ad occidentem persistunt. Itinera variantur, aut per Mare Caribicum et tum in Oceanum Pacificum per Canalem Panamensem, aut circum Hornanum Caput, unde naves plerumque ad Havaios, insulas Pacifici Australis, Australiam, Novam Zelandiam, tum ad septentriones ad Hongcongum, Asiam Meridio-Orientalem, et Indiam capiunt; quo itinera iterum variantur: aliud iter per Canalem Suesiensem et in Mare Nostrum, aliud circum Caput Bonae Spei et tum secundum occidentale Africae litus transit. Hae navigationes in portu ubi coeperunt plerumque finiunt.

Aerinavigatio[recensere | fontem recensere]

Aerinavigatione commerciali inventa, multa milia hominum circum Tellurem volaverunt. Nonnulla itinera quotidiana, sicut vetus Flight One societatis Pan American World Airways (et deinde, quamquam breviter, Flight One societatis United Airlines), Tellurem circumnavigabant, et hodie excogitare tale iter per coniunctiones varias est simplicissimum. Prima aeronavis ab hominibus facta quae Tellurem circumnavigavit fuit Graf Zeppelin LZ 127, anno 1929 volans.

Res astronauticae[recensere | fontem recensere]

Georgius Gagarin, primus homo qui in spatio volavit, factus est primus quoque qui volatum orbitalem fecit, in aeronavi Vostok 1, anno 1961.

Vi humana[recensere | fontem recensere]

Secundum AdventureStats, situm ab Explorersweb sustentum, Iason Lewis primam veram vi humana circumnavigationem Telluris confecit, sed Societas Geographica Nationalis Colin Angus primam talem circumnavigationem conficere adfirmat.[2] Quamquam nec Lewis nec Angus normas Guinness World Records secutus est, ullus continuum vi humana effectum circa planetam iter confecit.[3] David Kunst fuit primus homo notus qui circa Tellurem ambulavit, inter 20 Iunii et 10 Octobris 1974.

Normae a Guinness World Records Martio 2007 edictae circumnavigationem vi humana effectam saltem 36 787.559 chiliometrorum (spatium Tropici Cancri) habere, Aequatorem transire, et quamque partem loco exacto ubi pars superioris finiat incipere requirunt. Nemo hodie circumnavigationem vi humana effectam secundum has normas confecit.[4][5][6]

Homines circum orbem terrarum birotis atque currentes circumnavigaverunt,[7] sed oceani iter aeriale poscunt, qua pro causa distantia secundum normas Guinness est brevior. Pede ab America Septentrionali ad Asiam ire opinabiliter fieri potest, sed difficillimum, quia transitum Freti Beringiani super glacie atque fere 3000 chiliometrorum regionum palustrarum et frigidarum sine viis ordinariis in Alasca et Russia orientali poscit. Nemo omne hoc iter pede iam confecit.

Circumnavigationes insignes[recensere | fontem recensere]

Maritimae[recensere | fontem recensere]

Terrestris[recensere | fontem recensere]

Aeriales[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Definition of a Circumnavigation, apud www.expedition360.com.
  2. De "adventure," apud www.nationalgeograpic.com.
  3. AdventureStats by Explorersweb. "Global HPC - Human Powered Circumnavigations". Explorersweb 
  4. De circumnavigatione Colin Angus, apud www.angusadventures.com.
  5. De circumnavigatione Erden Eruc, apud www.around-n-over.org.
  6. De circumnavigatione Iasonis Lewis, apud www.expedition360.com.
  7. Categoria:Circumnavigatores Telluris pedestriani.
  8. Antonio Pigafetta et Raleigh Ashlin Skelton, Magellan's Voyage: A Narrative Account of the First Circumnavigation (Courier Dover Publications, 1994), ISBN 0486280993, ISBN 9780486280998.