Pelecanus occidentalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pelecanus occidentalis
Pelecanus occidentalis
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Pelecaniformes
Familia: Pelecanidae
Genus: Pelecanus
Species: Pelecanus occidentalis
Distributio geographica Pelecanorum occidentalium: ruber, omni anno, non parentes; aurantius: omni anno, parentes

Pelecanus occidentalis est avis aquatica Americae Septentrionalis familiae Pelecanidarum, una e tribus speciebus pelecanorum in America repertis et una e binis quae in aquam praeceps desiliens vescitur. Secundum litus Atlanticum a Nova Scotia trans Mare Caribicum ad ostium fluminis Amazonum, et secundum litus Pacificum a Columbia Britannica ad Tsiliam septentrionalem invenitur, insulis Galapagensibus non exceptis.

Pelecanus occidentalis in Caione Os Floridae.

Longitudo est ad 1.4 m, spatium alarum 2–2.3 m, pondus 3.6–4.5 kg.[1] Minimus pelecanus est.[2] Sunt quinque subspecies.

Pelecanus occidentalis plerumque piscibus, sed aliquando amphibiis, crustaceis, et ovis pullisque vescitur. Coloniis in regionibus seclusis nidificat, saepe in insulis, in terra holitaria inter thinia, in frutectis fruticum et arborum, et in paludinibus rhizophoracearum.

Anno 1903, Theodorus Roosevelt, praeses Civitatum Foederatarum, Insulam Pelecanorum in Florida primum Refugium Vitae Ferae Nationale designavit, praecipue ad speciem a venatoribus protegendam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "BrownPelican". Endangered Species Program information sheet. US Fish & Wildlife Service. November 2009 .
  2. Ridgely, Robert S.; Gwynne, John A. (1992). A Guide to the Birds of Panama: With Costa Rica, Nicaragua, and Honduras. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. p. 63. ISBN 0691025126 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pelecanum occidentalem spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Pelecanum occidentalem apud Vicispecies.