Crustacea

E Vicipaedia

Crustacea[2] sunt a maximo (paene 52 000 specierum descriptarum[3]) arthropodum grege, qui usitate subphylum habetur. Varia animalia complectuntur longe lateque nota, sicut astacoidea parastacoideaque, brachyura, caridea, cirripedia, euphausiacea, nephropidae, quorum plurima aquatica sunt et in oceanis maribusque vel in aqua dulci habitant, sed nonnulla terrestria sunt, sicut coenobita, gecarcinidae, et oniscidea. Scientificum crustaceorum studium carcinologia appellatur.[4]

Crustacea inter prosperrima animalia sunt, tam abundantia in oceanis quam insecta in terra. Plurima etiam sunt motilia, libere circummoventia, sed pauca taxa parasitica sunt, et ad hostes alligata vivunt. Plurima sunt parva, sed eorum morphologia magnopere variat. [5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. G. E. Budd, N. J. Butterfield, et S. Jensen, "Crustaceans and the 'Cambrian Explosion'" (Science, December 2001, 294(5549):2047).
  2. "Quae dicantur Crustacea": Rondelet (1554) p. 534. Cf. "crustacei": Iovius (1524) cap. xxxx; "crustata": Bellonius (1553) p. 343
  3. Martin et Davis (2001)
  4. Alia nomina carcinologiae propria sunt malacostracologia, crustaceologia, et crustalogia. Physicus qui opus carcinologia dat est carcinologista, crustaceologista, vel crustalogista.
  5. Encarta Encyclopedia 2005. Article—Crustacean, by Michael T. Ghiselin.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Scripta antiquiora
Eruditio recentior

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Vide "Crustacea" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Crustacea spectant.