Pelecaniformes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pelecaniformes
Pelecanus occidentalis
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Pelecaniformes
Sharpe, 1891

Pelecaniformes est ordo avium aquaticarum magnitudinis mediae et magnae quae omnem per orbem taerrarum reperiuntur. Plurimis est nudus saccus gularis, naresque factae sunt merae incisurae inutiles, ut eis per os spirare necesse est. Piscibus, lolliginibus, aliaque vita marina vescuntur. Nidificatio est colonialis, sed aves singulae sunt monogamae?. Iuvenes sunt altriciales, sese ex ovis excludentes inopes et plerumque nudi. Panno feturae carent.

Inter Pelecaniformes olim ponebantur Fregatidae, Sulidae, Phalacrocoracidae, Anhingidae, Phaethontidae, sed studia molecularia et morphologica monstrant eas non cognatas artas; potius, in suis ordinibus proprie ponuntur: Phaethontiformibus et Suliformibus.[1]

Classificatio hodierna[recensere | fontem recensere]

Classificatio ab International Ornithological Committee die 2 Ianuarii 2012 instituta pelicaniformes cum Balaenicipitidis, Scopidis, Threskiornithidis, et Ardeidis digerit.[2]

Pelecaniformes

Threskiornithidae




Ardeidae




Scopidae




Balaenicipitidae



Pelecanidae






Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jarvis, E.D. et al. (2014) Whole-genome analyses resolve early branches in the tree of life of modern birds. Science, 346(6215):1320-1331. DOI: 10.1126/science.1253451
  2. International Ornithological Committee (2 Ianuarii 2012). "Ibises to Pelicans & Cormorants". IOC World Bird Names: Version 2.11. WorldBirdNames.org 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bourdon, Estelle, Baâdi Bouya, et Mohamed Iarochene. 2005. Earliest African neornithine bird: A new species of Prophaethontidae (Aves) from the Paleocene of Morocco. J. Vertebr. Paleontol. 25(1):157–170. doi:10.1671/0272-4634(2005)025[0157:EANBAN]2.0.CO;2. Abstractum HTML.
  • Mayr, Gerald. 2003. The phylogenetic affinities of the Shoebill (Balaeniceps rex). Journal für Ornithologie 144(2):157–175. Abstractum HTML.
  • Mortimer, Michael. 2004 Phylogeny of taxa. The Theropod Database.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pelecaniformes spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Pelecaniformes apud Vicispecies.