Ora Occidentalis Civitatum Foederatarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Civitates atrorubrae in locutione Ora Occidentalis vel Ora Pacifica Civitatum Foederatarum comprehenduntur.
Haec pellicula a nautis Expeditionis 29 in International Space Station per transitum Orae Occidentalis Americani facta est.

Ora Occidentalis Civitatum Foederatarum, usitate Ora Occidentalis tantum, vel Ora Pacifica, occidentalissimas civitates litorales Civitatum Foederatarum comprehendit, usitate Californiam, Oregoniam, et Vasingtoniam consideratas. Nomen regionem disertius attingit ad orientem versus a Iugum Cascade, Serra Nivata, et Desertis Mojave et ad occcidentem versus ab Oceano Pacifico. Census Civitatum Foederatarum quinque civitates Californiam, Oregoniam, Vasingtoniam, Alascam, et Havaios ut pars Civitatum Pacificarum una disponit.[1]

Incolae[recensere | fontem recensere]

Secundum censum anni 2010, aestimatus incolarum numerus in Regione Pacifica fuit fere 47.8 milliones (56.9 milliones cum Nivata et Arizona), circa 15.3 centesimas (18.2% cum Nivata et Arizona) omnis numeri civium Civitatum Foederatarum.[2] Maxima urbs in Ora Occidentali Civitatum Foederatarum est Angelopolis.

Maiores urbes[recensere | fontem recensere]

Maiores urbes et areae metropolitae in Ora Occidentali sunt (a septentrionibus ad meridiem):

Quarum autem urbium et arearum metropolitarum, solum Angelopolis/Litus Longum, Franciscopolis, et Didacopolis recte ad Oceanum Pacificum iacent.

Gulielmus Faye, scriptor Francicus, Californiam et Europam comparans, scripsit: "ut super-America, California absolutum Europae genuinae antitheton exstat. . . . California se constituit mundanum simulacrorum medium et non genuina atque absoluta Stalinismi synthesis rerum frigidarum. Terra delira; cynosura et congressus hominum radicibus carentium, California est terra nullius historiae, nullius eventus, sed eodem tempore situs circuitus constantis, continui rhythmi modae, quod dicere vult, situs tremorum nusquam euntium, illorum tremorum qui toti in ea sunt, sub minationem ut perpetuo est, a terraemotibus."[3] Alii scriptores, inter quos Ioannes Baudrillard, Michael Davis, et Humbertus Eco sunt, dicta similia de cultura Californiana fecerunt.[4][5][6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "U. S. Census Regions and Divisions" .
  2. "United States Census Bureau, 2005 American Community Survey. Summed estimates for CA, OR, WA, AK, and HI". Factfinder.census.gov .
  3. Anglice: "as super-America, California stands out as the absolute antithesis of authentic Europe[...] California has set itself up as the world centre of the simulacrum and the inauthentic, as the absolute synthesis of 'cool' Stalinism. An hysterical land; focus and meeting-place for the rootless, California is the land of non-history, of the non-event, but at the same time the site of the constant swirl, the uninterrupted rhythm of fashion, that is to say, the site of tremors going nowhere, those tremors which so obsess it, constantly threatened as it is by earthquakes."
  4. Baudrillard 1989.
  5. Davis 1990.
  6. Eco 1990.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of the United States.svg
Porta: Civitates
Foederatae Americae