Jump to content

Pedes porcini modo Sanctae Manechildis

E Vicipaedia
Gastronomia Campaniae Francicae: Pedes porcini modo Sanctae Manechildis

Pedes porcini modo Sanctae Manechildis, Francogallice Pieds de porc Sainte-Menehould,[1] sunt ferculum iam a saeculo XV in urbicula Sanctae Manechildis Campaniae Francicae inlatum.

Pedes porcini longissime (ad minimum quattuor horis) elixantur e cepis, carotis, ascaloniis, allio viridi, herbis siccis, gariofilo, vino albo. Denuo eximiuntur, micis panis involvuntur, friguntur.

Depictio historiae apocryphae: Ludovicum XVI, die 21 Iunii 1791 fugientem, mox moriturum, in urbe S. Manechildis pedes porcinos gustavisse praetenditur (Camille Desmoulins, Révolutions de France et de Brabant no. 82 [1791] frontispicium)

Rex Carolus VII, dum urbem S. Manechildis anno 1435 visitavit, pedes porcinos hoc modo paratos comedisse dicitur.[2] Ludovicus XVI a Lutetia die 21 Iunii 1791 fugiens, in urbe S. Manechildis causa mutationis equorum morans, ibi pedes porcinos gustavisse atque propter hanc moram facilius Varennis captum esse dicitur, sed falso: re vera Varennis apud speciarium nomine Sauce cenans ibidem captus est.[3]

Historia apocrypha iam anno 1791 his verbis recitata est:

A Sainte Menehould ce nom rappelle à notre Sancho-Pancha couronné les fameux pieds de cochon. Il ne sera pas dit qu'il aura relayé à Sainte Menehould sans avoir mangé sur les lieux des pieds de cochon. Il ne se souvient pas du proverbe: plures occidit gula quam gladius. Le délai de les apprêter et sa face trop ressemblante sur un assignat lui fut fatale ("Nomen S. Manechildis nostro Habinnae coronato pedes porcorum rappellat: ne ibi equos mutans sine gustatione pedum porcorum degeret! Sed 'plures' [sibi dicere debuit] 'occidit gula quam gladius': mora enim parationis ferculi faciesque regis e nota impressa recognita fatales erunt").[4]

Ad aliam versionem eiusdem historiae Grimod de la Reynière anno 1806 in Journal des gourmands et des belles allusit.[5]

Modus Sanctae Manechildis

[recensere | fontem recensere]
Pars tabulae cenatoriae popinarii Antonii Beauvilliers anno fere 1803, ubi Pied de cochon à la Sainte-Mènéhould (sic) proponitur

Aliis ferculis interdum hoc nomen attributum est: tali enim modo, à la Sainte Menehould appellato, pedes aprinos,[6] auriculae porcinae (oreilles de porc Sainte-Menehould),[1] pedes ovinos, pectus agninum et ovinum, pectus vitulinum parare licet.[7] Ita Avennione in urbe comiti Augusto Moszyński(pl) anno 1784 pedes ovini (pieds de mouton à la Sainte-Menehould) inlati sunt.[2] In mythistoria brevi Edgari Allan Poe titulo "The System of Doctor Tarr and Professor Fether" anno 1845 divulgata, oblatum esse fingitur veal a la Menehoult (rectius versione Francica Caroli Baudelaire veau à la Sainte-Menehould, i.e. "vitulina modo S. Manechildis").[8] Post Grimod de la Reynière, qui épaule de mouton à la Sainte-Ménéhould ("scapulam vervecinam modo S. Manechildis") commendaverat, Elizabeth David in French Provincial Cooking praeceptum poitrine d'agneau Sainte-Ménéhould ("pectus agninum modo S. Manechildis") praebuit.[9] Iam anno 1803 Grimod de la Reynière turbot et raie à la Sainte-Menehoult ("scophthalmus, batis modo S. Manechildis") inter alias parationes enumeravit, sed minime descripsit; etiam ailerons de dinde et pieds de dindon à la Sainte-Menehoult ("alae gallopavoninae, pedes gallopavonini modo S. Manechildis").[10] Alleces sori modo S. Manechildis (Harengs sors à la Sainte Menehould) anno 1742 a coquo "Menon" praescripti sunt.[11]

  1. 1.0 1.1 Montagné (1938) p. 847
  2. 2.0 2.1 Sic Vicipaedia Francica, fonte primario non citato
  3. Jean-Baptiste Drouet, Récit ... de la manière dont il a reconnu le Roi, et a été cause de son arrestation à Varennes (Lutetiae, 1791); Spang (2020) cap. 5
  4. Camille Desmoulins, Révolutions de France et de Brabant no. 82 (1791) p. 187: vide imaginem nostram ubi nota impressa monstratur; cf. David Downie, A Taste of Paris (Novi Eboraci: St Martin's Press, 2017) pp. 176-182 (Paginae selectae apud Google Books)
  5. Grimod de la Reynière, ed., Journal des gourmands et des belles vol. 1 no. 2 (Februario 1806) pp. 165-168
  6. Grimod (1803) pp. 29-30 editionis 2ae
  7. David (1983) pp. 351-352
  8. Edgarus Allan Poe, "The System of Doctor Tarr and Professor Fether" in Graham's Magazine vol. 28 fasc. 5 (Novembri 1845) textus, versio
  9. Grimod (1803) pp. 22-23 editionis 2ae; David (1983) pp. 358-359
  10. Grimod (1803) pp. 78-79, 108, 142-144 editionis 2ae
  11. [Menon], La Nouvelle Cuisine ... continuation au Nouveau traité de la cuisine. Lutetiae, 1742 (p. 367 apud Google Books)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Elizabeth David, "Crackling" in The Spectator (11 Augusti 1961); reimpressa in Elizabeth David, An Omelette and a Glass of Wine (1984)
  • Elizabeth David, French Provincial Cooking. Nova ed. Londinii: Penguin, 1983
  • Grimod de la Reynière, Almanach des gourmands vol. 1 (1803), cf. vol. 2 (1804) 2a ed. p. 95
  • Prosper Montagné, Larousse gastronomique. Lutetiae: Larousse, 1938
  • Rebecca Spang, The Invention of the Restaurant: Paris and modern gastronomic culture. 2a ed. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 2020

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]