Paulus Stănescu
Paulus (Dacoromanice Paul) Stănescu (natus Vişinae in Olt circulo die 25 Augusti 1957) est machinarius et rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae.
Eruditio et munus
[recensere | fontem recensere]Stănescu anno 1982 studium apud Universitatem Craiovensem finivit et diploma machinarii agriculturae abstulit. Deinde ad annum 2008 in diversis societatibus technicis agriculturae in circulo Olt operam dedit, postremo director fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Stănescu anno 2003 ad factionem Socialem Democraticam accessit. Annis 2008 - 2012 praeses consilii Olt circuli erat. Anno 2016 senator Romaniae circuli Olt electus est. Stănescu die 17 Decembris 2017 minister progressus regionalis in consilio ministrorum Michaelis Tudose nominatus est, successor est Sevil Shhaideh, quae criminis corruptionis accusata est[1]. Etiam in consilio ministrorum Vioricae Dăncilă a mense Ianuario 2018 magistratum administrare perrexit. Sed die 26 Novembris 2018 se a magistratibus recessit[2]. Non prius quam die 5 Ianuarii Nicolaus Iohannis praeses rei publicae eius dimissionem probavit[3]. Die 9 Ianuarii 2019 Iohannis Eugenium Teodorovici pro tempore successorem eius fecit[4].
Familia
[recensere | fontem recensere]Stănescu uxorem duxit, cui bene curat[5].
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Helena Udrea 2009 · Christianus Petrescu 2012 · Eduardus Hellvig 2012 · Livius Dragnea 2012 · Sevil Shhaideh 2015 · Basilius Dîncu 2015 · Sevil Shhaideh 2017 · Paulus Stănescu 2017 · Eugenius Teodorovici 2019 · Basilius Daniel Suciu 2019 · Ioannes Ştefan 2020 · Attila Cseke 2020 | |