Jump to content

Patriarcha

E Vicipaedia

Patriarcha Antiquitate Posteriore atque hodie est caput ecclesiae sui iuris

Vocabulum e Graeco πατριάρχης ('princeps inter patres' sive 'pater patriae') deductum est. In Septuaginta pro maioribus populi Iudaici (Abraham, Isaac, Iacob) adhibetur.

Usus ecclesiasticus et Iudaicus

[recensere | fontem recensere]

Patriarchae hodie sunt in Ecclesiis Orientalibus (Ecclesiae Orthodoxae, Ecclesiae orthodoxae orientales) et in Ecclesia Catholica Romana (Ecclesia Latina sive occidentalis et Ecclesiae Catholicae Orientales).

Patriarchae Orthodoxae quattuor patriarchatibus antiquis (Constantinopoli, Antiochiae, Alexandriae, Hierosolymis), et quibusdam magnis ecclesiis gentiliciis (i.e. ecclesiis Orthodoxis Serborum, Russorum, Bulgarorum et Dacoromanorum) praesunt. Aliis ecclesiis Orthodoxis Metropolitae aut Archiepiscopi praesunt.

Quintus patriarchatus antiquus, Romana, hodie sedes papae est, qui Ecclesiam Catholicam Romanam regit. Papa titulum Patriarchae Occidentis ab anno 2006 non iam fert; secundum traditionem antiquam autem porro est patriarcha ecclesiae occidentis. Hoc tempore in Ecclesia Catholica Romana decem homines titulum patriarchae ferunt (quattuor in Ecclesia Latina et sex in Ecclesiis Catholicis Orientalibus); una cum papa octo patriarchae iurisdictione propria gaudent (duo in Ecclesia Latina et sex in Ecclesiis Unitis).

Etiam capita Ecclesiae Catholicae Apostolicae Brasiliae et Ecclesiae Hussiticae Cechoslovacae patriarchae appellantur.

Praeterea annis ab 30 ad 415 in Palaestina erat Patriarchatus terrae Israel, princeps institutio religionis Iudaicae illo tempore.

Patriarchae Orthodoxae

[recensere | fontem recensere]
Patriarcha Armenus Hierosolymitanus Damianus (1897-1931); Damianus duo maxima insignia Imperii Ottomanici fert: Mecidî Nişanı et Osmanî Nişanı, quibus a Sultano Abdülhamid II dotatus est. Photographema e Library of Congress Collection, Vasingtoniae D.C.)

Patriarchae graeco-orthodoxi ecclesias suas partes unius Catholicae et Apostolicae Ecclesiae aestimant, i.e. Ecclesiae Orthodoxae, cuius caput honorarium est Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus. Aliae ecclesiae sui iuris uni e sequentibus patriarchis subiectae sunt.

Patriarchae orthodoxae orientales

[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae orthodoxae orientales Concilium Chalcedonense non approbant. Patriarchae et Catholici sequentes ecclesiis praesunt:

Quidam capita ecclesiarum titulum Catholici una cum titulo Patriarchae ferunt aut se tantum Catholicum vocant. Apud Armenos Catholici Patriarchis anteunt.

Patriarchae Romani-Catholici

[recensere | fontem recensere]

Patriarchatus Romanus (vel: Occidentis) erat unicus e quinque antiquis patriarchatibus in occidente situs. Ceteri patriarchatus Orthodoxos formant (vide supra). Titulo "Patriarcha Occidentis", quem papae a saeculo quinto ferebant, a 2006 papa praesens Benedictus XVI non iam utitur. Traditione Catholica papa quidem iurisdictionem patriarchalem super ecclesiam occidentalem et omnes regiones, quae alteri iurisdictioni patriarchali non subiectae sunt, admninistrat.

Intra Ecclesiam Latinam sunt quattuor patriarchatus:

cum iurisdictione propria:
  1. Pierbattista Pizzaballa, Patriarcha Latinus Hierosolymitanus
sine iurisdictione propria:
cum sede patriarchali (sedes episcopalis est patriarchatus titularis)
  1. Rui Manuel Sousa Valério, Patriarcha Olisiponis
  2. Franciscus Moraglia, Patriarcha Venetiarum
sine sede patriarchali (Patriarcha est titulus ad honorem)
  1. Philippus Neri Antonius Sebastianus do Rosário Ferrão, Patriarcha Indiae orientalis, archiepiscopus Goanus et Daman,
  2. (ab anno 1963 vacans) Patriarcha Indiae occidentalis,

A Patriarchis Ritus Latini (Hierosolymis exceptis) Patriarchae ecclesiarum cum Roma unitarum rituum orientalium discernendae sunt, quae tamquam capita ecclesiarum sui iuris propriam iurisdictionem (honorem excedentem) possident.

In Ecclesia Graeco-Melkta sunt tres sedes patriarchales, in unaquaque ceterorum una.

Eundem statum ac patriarchae, primatu honoris excepto, Magni Archiepiscopi tamquam capita quarundam ecclesiarum unitarum obtinent.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Libreria Editrice Vaticana 2007: Annuario Pontificio per l'anno 2007
  • Atlas Hierarchicus. 1992. St. Gabriel-Verlag.
  • Ostkirchliches Institut Regensburg: Orthodoxia 2007
  • Niccolo Del Re. 1998. Vatikan Lexikon. Pattloch.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  • Patriarch and Patriarchate in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)