Copti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Notio Copti[1] (e Lingua Graeca: αιγύπτιοι, „Aegyptii“) initio sine ullo religionis discrimine illos incolas Alexandriae et totius Aegypti significavit, qui Lingua Aegyptiaca loquebantur. Ipsorum lingua ουΡεμενκημι ενΕχριστιανός (ou.Remenkīmi en.Ekhristianos, ad litteram: Christiani Aegyptiaci) appellantur.

Lingua Coptica e Lingua Aegyptiaca tertio saeculo nata est. Ex quo Lingua Arabica una cum religione Islamica in Aegypto praevalere coepit, notio tantum ad Christianos gente Aegyptiaca natos denotandos adhibetur. Maxima pars Coptorum in vita cottidiana Arabice loquitur, cum sit certa inter Coptos iuvenes renovatio linguae Copticae.

Saeculo vicesimo multi Copti variis e causis patriam reliquerunt, ut gens Coptica hodie multis in terris invenitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ecclesia Orthodoxa Coptorum

Copti in Aegypto hodierna[recensere | fontem recensere]

Numerus Coptorum sive pars eorum inter incolas Aegypti disputatur. Plerumque Copti 5–8 milliones esse aestimantur (6-10 % incolarum Aegypti)[2]. Maior pars Ecclesiis Coptorum adhaeret (plurimi ecclesiae orientali-orthodoxae, pauciores ecclesiae catholicae), reliqui sunt Christiani graeco-orthodoxi, graeco-catholici et Protestantes. Tantum "Fischer Weltalmanach 2008"[3] 12–15% incolarum Aegyptii Coptos esse aestimat.

Copti se varie detrimentum accipere queruntur. Praecipue in Aegypto superiore saepe vi incendiisque vexantur: Anno 2000/2001 caedibus in El Kosheh factis 21 Copti et unus Musulmanus interfecti sunt[4], anno 2002 ob ecclesiae Copticae consecrationem seditiones exortae sunt[5], anno 2006, cum incursio in ecclesiam facta sit, Alexandriae unus Coptus interfectus, 17 autem sauciati sunt[6]. Conversiones Coptorum ad religionem Islamicam (variis causis) saepius accidunt quam viceversa, num conversio ad Christianesimum manifeste prohibeatur vel etiam conversiones ad Islam cogantur, acriter disputatur[7].

Die 1 Ianuarii 2011 unus et viginti homines interfecti sunt, cum Alexandriae ante templum Copticum autoraeda pyrobolis conferta dirupta est.[8] Praeses Aegypti Hosni Mubarak insidias damnavit. Adel Labib, gubernator Alexandrinus, aggressionem globo tomocratico Alcaedae imputavit.[9]

Copti noti[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Coptos spectant.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini: Taki-eddini Makrizii: historia Coptorum Christianorum in Aegypto Arabice (Versio Latina 1828)
  2. Harenberg Aktuell, p. 532: 94% Musulmani et 6% Christiani / Spiegel-dtv-Jahrbuch 2004, p. 54: 90% Musulmani et 9% Copti / Notitiae ministerii a rebus exteris Germaniae: 90% Musulmani et 6% Copti
  3. Fischer WA 1998, p. 58
  4. Cf. Kosheh Martyrs
  5. ORF-News (Theodisce)
  6. [http://www.spiegel.de/politik/ausland/0,1518,411657,00.html Spiegel-online (Theodisce)
  7. UNHCR-Australia (pdf, responsio 26 Martii 2007)
  8. http://www.dw-world.de/dw/function/0,,12356_cid_14746426,00.html
  9. http://archive.is/20120731050911/www.ftd.de/politik/international/:koptische-minderheit-mehr-als-20-tote-bei-anschlag-auf-aegyptische-christen/50210428.html