Ecclesia Catholica Apostolica Brasiliae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum ecclesiae
Ecclesia Catholica Apostolica Brasiliae
Indicia fundamentalia
Caput:
Membra: 560.781 (AP 2010)[1]
Inscriptio cursualis: Paróquia Nossa Senhora da Medalha Milagrosa
Diocese de Brasília/DF
Pagina interretialis: novo.igrejabrasileira.com.br

Ecclesia Catholica Apostolica Brasiliae (Lusitanice Igreja Católica Apostólica Brasileira) est ecclesia Catholica autonoma anno 1945 in Brasilia condita.

Ecclesia Catholica Apostolica Brasiliae die 18 Augusti 1945 ab olim Romano-Catholico episcopo Botucatuensi Carolus Duarte Costa condita est. Homines ad emendationes proni, qui iam diu ecclesiam gentiliciam Brasilianam formare voluerant, in ecclesia nova coniuncti sunt. Inter controversias, quae ad rupturam duxerunt, erant dogma Infallibilitatis papalis et quaedam, ut quidem illi putaverunt, Civitatis Vaticanae inclinatio ad regimina Fasciscita, ut puta Brasilia, Italia et Germania.

Duarte Costa proprios presbyteros et etiam episcopos ordinavit, nonnullos sacerdotes ad extera misit.[2];

Hodie Ecclesiae Catholicae Apostolicae Brasiliae sunt 40 episcopi in 22 dioecesibus et 500 000 fideles. Patriarcha Ludovico Ferdinando Catillo Mendez anno 2009 mortuo Dom Josivaldo est praeses ecclesiae.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tabela 2103 - População residente, por situação do domicílio, sexo, grupos de idade e religião
  2. Edward Jarvis; God, Land & Freedom: The True Story of ICAB, Apocryphile Press, Berkeley CA, 2018, pp. 204-208
  3. Liberdade de culto religioso — MS 1.114

Nexus externus[recensere | fontem recensere]