Ecclesia Orthodoxa Aethiopica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Icon Aethiopica.
Ecclesia Ri'ise Adbarat Qidist Maryam Debre Tsiyon secundum traditionem Aethiopicam Arcam Testamenti custodit.
Sacerdos Ecclesiae Orthodoxae Aethiopicae.

Ecclesia Orthodoxa Tewahedo Aethiopica (Lingua Aethiopica የኢትዮጵያ ኦርቶዶክስ ተዋሕዶ ቤተ ክርስትያን, translit. Yäityop'ya ortodoks täwahedo bétä krestyan) est ecclesia Christiana in Aethiopia, quae inter Ecclesias Orthodoxas Orientales numeratur et diu pars (minoris) Ecclesiae Orthodoxae Coptorum Aegypti erat, donec anno 1950 a Yusab II papa Alexandrino in autocephaliam dimissa esset. Postquam Erythraea libertatem nactus est, etiam Ecclesia Orthodoxa Erythraeensis autocephala facta est. Tewahedo signficat 'unitatem' et ad duplicem Christi unitatem naturarum refert. Num Ecclesia Aethiopica fuerit monophysitica inter theologiae peritos disputatur. Ipsa ecclesia hanc appellationem recusat.

Patriarchae ecclesiae Aethiopicae[recensere | fontem recensere]

  • Abune Baslios, 1959–1971
  • Abune Tewoflos, 1971–1977
  • Abune Tekle Haimanot, 1977–1988
  • Abune Merkorios, 1988–1992
  • Abune Paulus, 1992–2012
  • Abune Mathias, ex 2013

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Orthodoxam Aethiopicam spectant.