Catodaix

E Vicipaedia
Wikidata Catodaix
Res apud Vicidata repertae:
Catodaix: insigne
Catodaix: insigne
Civitas: Kazachstania
Locus: 47°7′0″N 51°53′0″E
Numerus incolarum: 290 700, 130 916, 149 216, 143 184, 165 387, 295 496
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Атырау

Gestio

Procuratio superior: Atyrau Region

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Astrachanum, Aktau, Oral, Aktobe, Sysola, Azotus, Aberdonia

Catodaix[1], vulgo nunc Atyrau (Kazachice Атырау) et usque ad annum 1992 Guriev (Russice Гурьев), est urbs Kazachstaniae, regionis Catodaicensis caput. In ostio Daicis fluminis prope ad litus maris Caspii situm est (nam condita est in ostio, sed mare his locis nunc 25-30 chm abit). Incolarum 315 274 habet anno 2022.

Daix in Catodaice

Historia[recensere | fontem recensere]

Gurius Nazar'iev mercator piscium Russicus castellum hoc loco anno 1640 construxit. Chanatui Calmuccico primum castellum vectigal dederat, sed arce melius munita liberum factum est. Cosaci etiam saeculo XVII saepe arcem devastabant, Stephanus Razin anno 1668. Anno 1752 iussu Elisabethae imperatricis exercitui Cosacico Daicensi castellum adiunctum est; nomen Castellum Daicense inferius accepit. Saeculo XIX iterum castellum Gurianum nomine conditoris vel breviter Gurianum (Гурьев) appellabatur. Cum Daix interdum confinium Europae et Asiae habetur, in Catodaice pars Europaea Samara et pars Asiatica Bochara nominabantur; "Samara" citius crescit. Petroleum prope ad Catodaicem ian saeculo XIX inventum est. Anno 1925 a mense Iulio ad Decembrem urbs Čápaev in honorem Basilii Čapaev nominabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gen. Catodaicis, f. — Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 464. De nomine priore Castellum Daicense inferius, Нижний Яицкий городок.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 47°7′0″N 51°53′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия