Karakum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
In deserto Karakum

Karakum[1] est desertum magnum harenosum in Turcomannia et Uzbecia. Pars demissionis Turanicae est. Area deserti plus quam 350 milia chm2 est. Fines deserti sunt Uzboi et Sarykamysch ad septentrionem, Oxi vallis ad orientem, Parthau[en][2] montes ad meridiem. Canalis Karakumensis[3] per desertum aedificatus est. Arius et Margus flumina in deserto Karakum exsiccantur. Oxus desertum Karakumense a Kyzylkumensi separat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Каракумы. Turcomannice arena nigra nomen significat.
  2. Orosii historiarum I 2. 4, cf. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 496. Vulgo Kopetdagh, — Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Копетдаг.
  3. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Каракумский канал.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 39°0′0″N 60°0′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • place/Central-Karakum Encyclopædia Britannica