Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 10°N 96°E / 10°N 96°E / 10; 96

Mare Andamanense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula geographica Maris Andamanensis.
Parvae insulae saxosae in Mari Andamanensi.

Mare Andamanense[1] (Hindice अंडमान सागर, Thailandice ทะเลอันดามัน, Indonesice et Malaice Laut Andaman), etiam in litteris historicis Mare Birmaniense[2] appellatum,[3] est marginale Oceani Indici septentrionalis orientalisque mare, a litoribus Birmaniae Thailandiaeque secundum Sinum Martabenensem et ab occidentali Paeninsulae Malaianae latere finitum, et per Sinum Bengaliensem ad occidentem versus ab Insulis Andamanensibus et Insulis Nicobarensibus separatum. Eius finis maxime australis ab Insula Breueh definitur, insula vix a septentrionibus Sumatrae separata, quae cum Freto Malaccensi communicat. Civitates proximae sunt Birmania, India, Indonesia, Malaesia, Thailandia.

Mare Andamense est 1200 chiliometra longum et 645 chiliometra latum. Area superficialis est 797 000 chiliometrorum quadratorum. Altitudo media est 1096 metra, maxima 4198 metra. Volumen aquae est 660 000 chiliometrorum cubicorum.[4][5][6]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Mare Andamanense, quod a 92°E ad 100°E atque a 4°N ad 20°N extenditur, locum magni momenti in Oceano Indico obtinet, sed diutine inexploratum manebat. Quod mare, ad meridiem Birmaniae, occidentem Thailandiae, septentriones Indonesiae, a Sinu Bengaliensi ab insulis Andamanensibus et Nicobarensibus et consociata montium summersorum catena secundum fines laminae Indo-Burmensis separatur. Fretum Malaccense, quod inter Paeninsulam Malayanam et Sumatram tres chiliometra latum et triginta septem metra altum est, australem huius corporis aquae exitum constituit. Saluen flumen in mare Andamanense influit.

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Flora[recensere | fontem recensere]

Maiores litoralium Maris Andamanensis regionum proprietates sunt silvae manglis et prata graminis maritimi. Manglia plus quam 600 chiliometra Thaiensium Paeninsulae Malayanae litorum tegunt, sed prata graminis maritimi circiter 79 chiliometra quadrata occupant.[7] Magna aquarum litoralium fecunditas plerumque est exitus manglis, quia radices, solum et sedimenta capientes, animalia excipiunt, et pro seminario piscibus parvisque organismis aquaticis sunt. Eorum corpus litus a vento undisque protegit, atque eorum detritus est pars catenae cibariae aquaticae. Maior autem pars silvarum manglium Thaiensium in Mari Andamanensi propter agricultura palaemonetis (carideorum aquae amarae) annis 1980 amota est. Praeterea manglia a tsunami anno 2004 laesa sunt; eorum ambitus, quamquam partim resatus, gradatim propter opera hominum iam imminuitur.[8]

Fauna[recensere | fontem recensere]

Asteroideum in Mari Andamanensi.

Aquae marinae secundum Paeninsulam Malayanam auctui molluscorum favent, et in his circumiectis naturalibus adsunt circiter 280 species piscium edulium ad 75 familias pertinentes, quarum specierum 232 (familiarum 69) in paludibus manglium et 149 (familiarum 51) in gramine maritimo habitare solent, 101 speciebus in ambabus habitationibus communibus.[9] In hoc mari etiam inveniuntur multae species vulnerabiles, inter quas Dugong dugon, aliquot species odontocetorum (inter quas Orcaella brevirostris), et quattuor species chelonioideorum: Dermochelys coriacea et Eletmochelys imbricata, ambae in periculum addictae; et Chelonia mydas et Lepidochelys olivacea sub minatione. Sunt solum 150 fere dugong in Mari Andamanensi, inter provincias Ranong et Satun distributa. Quae species degenerationi pratorum graminis maritimi obnoxiae sunt.[10]

Scopuli curalini circiter 73 365 rai (117 chiliometra quadrata) in Mari Andamensi occupare aestimantur, ubi solum 6.4 centesimae sunt salubres.[11]

Piscatio[recensere | fontem recensere]

Inter pisces pelagicos quos piscatores Thaienses anno 2004 captaverunt erant Stolephorus spp. (19 centesimae), Rastrelliger brachysoma (18 centesimae), Sardinellars spp. (14 centesimae), Decapterus (11 centesimae), Thunnus tonggol (9 centesimae), Euthynnus affinis (6 centesimae), carangidae (6 centesimae), Selar crumenophthalmus (5 centesimae), Rastrelliger kanagurta (4 centesimae), Scomberomorus cavalla (3 centesimae), Megalaspis cordyla (2 centesimae), chirocentridae (1 centesima), aliique (2 centesimae).[12] Inter pisces demersales erant priacanthidae (plerumque Priacanthus tayenus), Nemipterus hexodon, Saurida undosquamis, Saurida elongata, et carideum Metapenaeus affinis. Plurimae species ex annis 1970 immodice metuntur, praeter Scomberomorum commerson, carangidae, et Meggalaspis spp.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arecacea Pinanga andamanensis, bivalve Amusium andamanense, formicida Paratopula andamanensis et Tapinoma andamanense, ac colubrida Boiga andamanensis adiectivum andamanense attestantur.
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Limits of Oceans and Seas, ed. tertia. International Hydrographic Organization, Special Publication 28, 1953. Archivum (PDF).
  4. "Andaman Sea." Great Soviet Encyclopedia (Russice).
  5. "Andaman Sea." Encyclopædia Britannica interretialis (Anglice).
  6. Kiran 2017.
  7. Panjarat 2008.
  8. Panjarat 2008.
  9. Panjarat 2008.
  10. Panjarat 2008.
  11. Wipatayotin, Apinya (4 Aprilis 2016). "Rising sea temps bring coral bleaching to Gulf". Bangkok Post .
  12. Panjarat 2008.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ivanoff, Jacques, cum contributionibus F. N. Cholmeley et P. Ivanoff. 1997. Moken: sea-gypsies of the Andaman Sea, post-war chronicles. Bancoci et Cheney: White Lotus Press. ISBN 9748496651, ISBN 1879155680.
  • Kiran, S. R. 2017. "General Circulation and Principal Wave Modes in Andaman Sea from Observations." Indian Journal of Science and Technology. ISSN 0974-5645.
  • Panjarat, Sampan. 2008. Sustainable Fisheries in the Andaman Sea Coast of Thailand. Novi Eboraci: Division for Ocean Affairs and the Law of the Sea Legal Affairs, United Nations. PDF.
  • Sahay, Vijoy S. 2020. Experiencing anthropology in the Nicobar Archipelago. Abingdoniae Oxoniae et Novi Eboraci: Taylor & Francis Group. ISBN 9780367857998.
  • Tikader, B. K., A. Daniel, et N. V. Subba Rao. 1986. Sea shore animals of Andaman & Nicobar Islands. Calcuttae: Zoological Survey of India.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Andamanense spectant.