Jump to content

Liber Leviticus

E Vicipaedia
(Redirectum de Leviticus)
Thora sive Pentateuchus
בְּרֵאשִׁית "in principio" Liber Genesis
שְׁמוֹת "nomina" Liber Exodus
וַיִּקְרָא "et vocavit" Liber Leviticus
בְּמִדְבַּר "in deserto" Liber Numeri
דְּבָרִים "verba" Liber Deuteronomii
Liber Leviticus, Varsoviae 1860
Levita, administer cultus templi Hierosolymitani.

Liber Leviticus est tertius Bibliorum Sacrorum liber et simul Pentateuchi (Thorae). Multas gentis Israelitarum leges continet, imprimis praecepta, quae illos sacerdotes attinent, qui ab Aaron prognati sunt ("Kohanim"). Quaestio, quis librum Levitici conscripsisset, multas et varias disputationes incitavit (vide: Thora).

Liber Leviticus secundum primum libri verbum Hebraice וַיִּקְרָ֖א wayyiqrā, "vocavit autem", appellatur. Nomen Latinum ex voce Graeca Λευιτικόν, "ad tribum Levi pertinens" sive (το) Λευιτικόν (βιβλίον), "Liber Leviticus", minus apte datum esse videtur, cum liber imprimis Kohanim (id est sacerdotes) et officia eorum tractet, de Levitis autem non nisi uno loco (Lev 25,32–34) mentio fit.

Liber Leviticus primum (cap. 1-7) praecepta ad varia sacra facienda, quae a sacerdotibus (Aaron et prognatis eius) perpetrantur. Praeterea officia sacerdotum describuntur. Consecratione Aaron filiorumque (cap. 8-10) in sacerdotes sacerdotium Israelitarum constituitur. Nadab et Abihu, duo filii Aarons, qui graviter in sacris peccant, a Deo interficiuntur.

Deinde (cap. 11-15) praecepta dantur, quae animalia "pura" et ad edendum apta sint, porro de puritate hominum in variis vitae conditionibus (nativitas, menstruatio, coitus, morbus) agitur. In capitulus 13 et 14 copiose usus cum scabiosis explicatur. Ex nomine morbi Hebraico non clare liquet, qualis sit morbus, Hieronymus autem verbo "lepra" utitur (exempli gratia Lev 13,44-46):

44 Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius. 45 Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!". 46 Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra.

In capitulo 16 Dies Expiationis, festum omnium Israelitarum peccatis expiandis, instituitur.

29 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos.
30 In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini.
Etiam de duobus hircis mentio fit: Alter mactatur "Domino" "pro peccato populi", alter "statuitur vivus coram Domino in expiationem, ut emittatur ad Azazel in solitudinem" (Lev 16,9-10.15). "Posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum" ( Lev 16,15).

In capitulis 17-26 corpus legum invenitur, quod in Scientia Biblica "Lex Sanctitatis" (Theodisce: "Heiligkeitsgesetz") appellatur,[1] eo quod in "sanctitate" populi sive secessione eius a consuetudinibus aliorum populorum nititur: Populus Dei est, qui eum ex Aegypto eduxit:

31 Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus. 32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos 33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.

Lev 25 praecepta de Iobeleo amplectitur, diei festi religionis Iudaicae et Ecclesiae Catholicae Romanae. Primus Iobeleus in Ecclesia Catholica Romana anno 1300 a Bonifacio VIII papa vi ac potestate nominis mutatis promulgatus est.

Commentarii libri Levitici[2]

[recensere | fontem recensere]
  • Balentine, Samuel E (2002). Leviticus. Westminster John Knox Press. ISBN 9780664237356.
  • Bamberger, Bernard Jacob The Torah: A Modern Commentary (1981), ISBN 0-8074-0055-6
  • Gerstenberger, Erhard S (1996). Leviticus: A Commentary. Westminster John Knox Press. ISBN 9780664226732.
  • Gorman, Frank H (1997). Divine Presence and Community: A Commentary on the Book of Leviticus. Eerdmans. ISBN 9780802801104.
  • Grabbe, Lester (1998). "Leviticus". In John Barton (ed.). Oxford Bible Commentary. Oxford University Press. ISBN 9780198755005.
  • Hartley, John E. (1992). Leviticus. Word. ISBN 0849902037.
  • Houston, Walter J (2003). "Leviticus". In James D. G. Dunn, John William Rogerson (ed.). Eerdmans Bible Commentary. Eerdmans. ISBN 9780802837110.
  • Kleinig, John W (2004). Leviticus. Concordia Publishing House. ISBN 9780570063179.
  • Levine, Baruch A. (1989). JPS Torah Commentary: Leviticus. Jewish Publication Society. Archived from the original on 2016-08-05. Retrieved 2014-07-07.
  • Milgrom, Jacob (1998–2001). Leviticus 1–16, Leviticus 17–22, Leviticus 23–27. New Haven: Yale.
  • Milgrom, Jacob (2004). Leviticus: A Book of Ritual and Ethics. Minneapolis: Fortress. ISBN 9781451410150.
  • Watts, James W. (2013). Leviticus 1–10. Leuven: Peeters. ISBN 978-9042929845.
  • Wenham, Gordon (1979). The Book of Leviticus. Eerdmans. ISBN 9780802825223.
  1. Nomen ab Augusto Klostermann datum est: Klostermann, A., Ezechiel und das Heiligkeitsgesetz, Zeitschrift für die lutherische Theologie und Kirche 38 (1877) 401-445.
  2. Ex Vicipaedia Anglica sumpta, vox en:Book of Leviticus

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia (Latine)