Latinitas nondum censa

Lauriacum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Lauriacum (discretiva)

Lauriacum: Delineatio castrorum in effossionibus anni 1904 facta. Dimensiones: 539x398 metra, paria 22.40 ha

Lauriacum[1] erat civitas Romana provinciae Norici. Nomen Lauriacum ex Lingua Celtica profectum, Medio Aevo per Lorahha sive Loriaca (791) in hodiernum Lorch (nunc fractio Anisiae urbis) mutatum est.

Lauriacum, multis in fontibus Romanis memoratum (Tabula Peutingeriana, Itinerarium Antonini, Notitia Dignitatum, Ammianus Marcellinus, Codex Theodosianus, Codex Iustinianus, Passio Floriani, Martyrologium Hieronymianum, Vita Severini), erat castra stativa legionis secundae Italicae et classis Lauriacensis, canabae ad occidentem versus sitae anno 212 - ut opinatur - municipium factae sunt, quare Anisia se urbem antiquissimam Austriae Superioris esse affirmat. Lauriaci Sanctus Florianus in persecutione ab imperatore Diocletiano habita anno 304 in Anisum fluvium praecipitatus est. In presbyterio Basilicae Sancti Laurentii ibidem sitae reliquiae quadraginta sociorum Floriani repertae sunt, corpus Sancti Floriani in Coenobio Sancti Floriani quiescit. Imperio Romano lapso incolae se in montem vicinum supra fluvium Anisum surgentem receperunt, ubi castellum, deinde oppidum novum nomine Anisia ortum est, cuius oppidi pars Lauriacum est hodie. Numerosae reliquiae temporis Imperii Romani in Museo Anisiae urbis servantur.

Effossiones[recensere | fontem recensere]

In basilica Sancti Laurentii (Lorch) reliquiae antiqui Lauriaci visibilia sunt: Muri Romani et pavimentum cum calefactione. "Museum Lauriacum" in urbe Anisia numerosa Lauriaci inventa asservat. Sub basilica hodierna effossiones fundamenta ecclesiae palaeochristianae et ossa sociorum Sancti Floriani in lucem redierunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Laure-, Lauriacum, Laureacensis civ., Laurisamum in J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, Adj. Lauriacensis in Notitia Dignitatum (occ. 5,109; occ.7,58; occ. 9,21) invenitur.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • H. Vetters, Lauriacum, 1977 (theodisce)
  • G. Winkler, Lorch in der Römerzeit, 1981 (theodisce)
  • Severin. Zwischen Römerzeit und Völkerwanderung, Ausstellungskatalog, Anisiae 1982 (theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!