Castra Romana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Castra (discretiva)

Castra Romana: 1 Praetorium 2 Via Praetoria 3 Via Principalis 4 Porta Principalis Dextra 5 Porta Praetoria 6 Porta Principalis Sinistra 7 Porta Decumana - Via inter Portam Decumanam et Viam Principalem Decumana est.

Castra (-orum, n., pl.) appellabant Romani locum vallo fossaque munitum, etiam interdum muris et moenibus, ubi milites habitabant et quiescebant. Cum in expeditione erant, milites tentoria ibi figebant.

Legiones Romanae, cum regionem quandam securamque relinqebant, cotidie vesperi castra construebant. Hic mos, qui unicus erat inter omnes antiqui aevi exercituum, fortasse ex maioribus venit, legibus Camillae (C. Marius serius codicem horum morum fecit.)

Castra prout oppidum militum forte erant. E castris stativis cum canabis eorum saepe oppida fiebant. In Germania castra stativa Romana fuerunt exempli gratia Bonnae, Coloniae Agrippinae et Condistate.

De modo aedificationis[recensere | fontem recensere]

Castra cardine et decumano vel Via Praetoria et Via principali in quattour quadrantes dividebantur. Castra quattuor legionum (id est inter sexies decies milia (16 000) et vicies decies milia (20 000) virium) habet rectos angulos, latera lata fere inter CC et CCC metra castrorum superficie sex hectararum. Medio in castro Praetorium et Principia fuerunt.

De loco eligendo[recensere | fontem recensere]

Ad disponendos milites commode, locus sit in summo situs, si licet. Sed rationes sunt:

  1. Accessus facilis sit et securus. (Castra enim consistuntur in fine diei, copiae ergo fessae sunt.)
  2. In propinquitate fontes aut rivi sint.
  3. Prata ad equos iumentaque pascendos non impedita sint.
  4. In loco planities sit quam planissima.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anna Johnson: Römische Kastelle (Moguntiaco 1987).
  • Christina Meyer-Freuler: Das Praetorium und die Basilika von Vindonissa (Brugae 1989).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide castra in Victionario.