Anisus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Anisus flumen

Anisus[1][2] flumen (Theodisce Enns) prope Anisiam a meridie veniens in Danubium influit. Flumen in Salisburgo provincia in Alpibus mediis scaturit (accuratius in Radstädter Tauern), primo per Salisburgum et Styriam versus orientem fluit, deinde cursum vertit et in confinio inter Austriam Superiorem et Austriam Inferiorem in septentriones fertur, donec se Danubio coniungit. Anisus longitudine 254 chiliometrorum longissimus est horum Austriae fluminum, quae alias civitates non tangunt. Media aquae copia est plus quam 200 m³/s, quare in hoc flumine iam saeculo 20 ineunte complures electrificinae aedificatae sunt.

Cursus Anisi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martyrologium sanctae Autissiodorensis (1751), p. 377.
  2. Sunt et alia nomina, ut puta Anisa, Anesus, Enesus, Enasa, Anasus, Enesis. Vide disputationem!

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Matthias Jungwirth et al.: Die Steirische Enns. Fischfauna und Gewässermorphologie. Universität für Bodenkultur – Abteilung für Hydrobiologie, Fischereiwirtschaft und Aquakultur – Institut für Wasservorsorge, Gewässerökologie und Abfallwirtschaft, Vindobonae 1996, ISBN 3-9500562-0-3.
  • Anton Sikora, Oskar Behr et al.: Hydrology of the river Danube. = Gidrologija reki Dunaj. = Hydrologie du Danube. = Hydrologie der Donau. Príroda, Bratislaviae 1988, (Forschungsbericht der Donaukommission).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Anisum spectant.