Latinitas bona

Komi (res publica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Komi (res publica)
Res apud Vicidata repertae:
Komi (res publica): insigne
Komi (res publica): vexillum
res publica
Civitas: Russia
Caput: Syktyvkar
Nomen officiale: Республика Коми
Situs interretialis

Fines

Subdivisio superior: Russia, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica
Territoria finitima: Regio Archangelopolitana, Nenets Autonomous Okrug, Tyumen Oblast, Yamalo-Nenets Autonomous Okrug, Iugra, Sverdlovsk Oblast, Perm Krai, Kirov Oblast

Gubernium

Praefectus: Sergey Gaplikov

Vita

Incolae: 856 631±0
Sermo publicus: Russica, Komi
Zona horaria: UTC+3, UTC+3

Sigla

Siglum autoraedarum: 11

Tabula geographica

Komi (res publica): situs

Res publica Komi[1][2] (Russice Республика Коми, Komi Коми Республика) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1921 ut regio autonoma Komi (Siraenorum) creatum, anno 1936 in rem publicam autonomam transformatum, ab anno 1993 autem statum et nomen hodiernum tenens, et ab anno 2000 in districtum (circulum) foederalem Septentrio-Occidentalem Russicum inclusum.

Res publica Komi sita est in septentrio-oriente Russiae Europaeae, cum regione Tumenensi, i.e. eius districtibus autonomis Iamalo-Nenetico (in septentrio-oriente et oriente) atque Chanty-Mansico – Iugra (in meridie-oriente et meridie), regione Sverdlovskensi (in meridie), territorio Permico (in meridie), regione Kirovensi (in meridie, meridie-occidente et occidente), regione Archangelopolitana eiusque districtu autonomo Nenetico (in septentrio-occidente, septentrione et septentrio-oriente) contermina. Aream 416 774 km2 habet. Fere 90 % territorii rei publicae silvae piniferae (taiga) occupant. Praeterea, res publica Komi deposita petrolei, gasii et carbonis habet.

Rei publicae Komi sunt circa 857 milia incolarum (anno 2016), quorum (secundum censum anni 2010) 65,1 % Russi, 23,7 % Komi (Siraeni), 4,2 % Ucraini et 1,3 % Tartari sunt. Linguae publicae sunt Komi (Siraenorum) et Russica.

Metropolis et urbs maxima rei publicae est Syktyvkar[2]. Aliae urbes satis magnae sunt Uchta et Vorcuta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Коми республика - Respublica Komi"[1]; "Ad floram hepaticarum RSSA Komi"[2]; "Bryophyta rei Publicae Komi Exsiccatae (Russia)"[3], [4]
  2. 2.0 2.1 "Komi, in vicin. urb. Syktyvkar"[5]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Komi spectant.