Iugra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iuhra

Iugra [1] (Russice Югра, Jugra), seu Iuhra[2], est terra in parte boreali Uralis et Siberiae occidentalis, a saeculo quindecimo ad Russiam pertinens.

Subiectus Foederationis Russicae, nunc in terra illa situs, anno 1930 ut Districtus Nationalis Ostiaco-Vogulicus (Russice Остяко-Вогульский национальный округ, Ostjako-Vogul'skij nacional'nyj okrug) formatus, et ab anno 2003 Districtus Autonomus Chanty-Mansicus - Iugra (Russice Ханты-Мансийский автономный округ — Югра, Chanty-Mansijskij avtonomnyj okrug — Jugra) officiale vocatus, pars est regionis Tumenensis, in Districtum Foederalem Uralensem inclusae.

Districtus Autonomus Chanty-Mansicus - Iugra in Foederatione Russica

Districtus autonomus Chanty-Mansicus - Iugra, cuius metropolis est urbs Chanty-Mansijsk, aream 534,8 km 2 et circa 1520 milia incolarum (anno 2009) habet[3]. Secundum data census anni 2002, gentes plurimae Iugrae sunt Russi (66,1%), Ucraini (8,6%), Tartari (7,5%) et Baskiri (2,5%)[4]. Circa 1,5% sunt gentes indigenae: Ostiaci[5] (Ostiaki[6], ipso vulgo Chanty vocantur), Voguli[6] (Mansi) atque Samoiedi[7] (Nenets)[8]. 91,5 % incolarum Iugrae in urbibus colunt, quarum maximae sunt Surgutum, Nižnevartovsk, Neftejugansk, Chanty-Mansijsk[8].

Nunc Iugra est maximi valoris locus extractionis petrolei in Russia[9].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I. Hofmannus, Lexicon Universale, t. 2, p. 696
  2. A.Guagninus, Rerum Polonicarum tomi tres, p. 201
  3. Общие сведения (in situ officiali administrationis Iugrae) (Russice)
  4. Национальный состав населения (in situ officiali administrationis Iugrae) (Russice)
  5. P.S. Pallas, Zoographia rosso-asiatica, tomus I., p. 390
  6. 6.0 6.1 Elaboratior grammatica Hungarica, pp. 268-271 Cite error: Invalid <ref> tag; name "elabo" defined multiple times with different content
  7. P.S. Pallas, Zoographia rosso-asiatica, tomus I., p. 276
  8. 8.0 8.1 Население (in situ officiali administrationis Iugrae) (Russice)
  9. Природные богатства (in situ officiali administrationis Iugrae) (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iugram spectant.