Sysola (urbs)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Сыктывкар
Sysolae statio ferrivialis hieme
Sysolae statio ferrivialis hieme
Vexillum Sysolae Insigne Sysolae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Syktyvkar

Res politicae
Natio Russia
Condita 1780
Res geographicae
Area
 - tota


152 km²

Numerus incolarum 2019 244 797
Coordinata 61° 40′ 00″ Sept., 50° 49′ 00″ Ort.
Altitudo 172 m
Situs interretialis: http://сыктывкар.рф/

Sysola[1] vel Syktyvkar[2] (Russice et in lingua Komiensi Сыктывкар, Syktyvkar) est urbs in Russia septentrionali sita. Rei publicae Komi caput est. In ostio Sysolae fluvii patet, ubi Sysola in Vyčegdam se effundit. Incolas 244 797 habuit anno 2019.

Historia[recensere | fontem recensere]

Komi gens locum Sysolae hodiernae a saeculo XVI incolebant. Anno 1586 primo vicus Russicus (pogost[3]) nomine Ostium Sysolae[4] primo memoratus est. Novem casae et ecclesia Sancti Georgii in vico erant. Anno 1780 Catharina II Ostium Sysolae caput circuli[5] gubernii Vologdensis fecit. Saeculo undevicesimo commercia in Ostio Sysolae floruit et urbs crescebat. Ab anno 1921 regionis autonomae Komiensis (post rei publicae Komi) caput est. Nomen hodiernum anno 1930 cepit. Komi interdum Sysolam urbem simpliciter Kar (scilicet Latine Urbs) nominabant, cum urbes, nisi ea, in regione deessent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 556. De nomine Komiensi, quod significat urbs in Sysola fluvio (Syktyv = Sysola, kar = urbs), et de nomine priore Russico Усть-Сысола, Усть-Сысольск.
  2. Список растений русской флоры, vol. 25, Moscuae et Leninopoli 1986.
  3. Vicus spatiosus cum insigni tractu et ecclesia parochiali, — S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. погост.
  4. Russice Усть-Сысола.
  5. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. уезд.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 61°40′0″N 50°49′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Sysola in Vicicommuniis
  • Situs proprius (Russice)