Ussa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ussa
Longitudo 565 chm
Moles decussis 1310 /s
Area ex qua aqua affluit 93 600 chm²
Principium Ussae Maioris
et Ussae Minoris
confluentia
Ostium Petschora
Regio Komi (res publica)

Ussa[1] (Russice Уса, in lingua Komiensi Усва) est flumen in re publica Komiensi Russiae. In montibus Uralibus Arcticis oritur, circiter 565 chiliometra primo per montes et silvas boreales, postremo per planitiem interdum paludinosam fluit et in Petschoram contra Ostium Ussae (Ust'-Usa) vicum effunditur. Usinsk urbs ad Ussam sita est. Carbonis fodinae in regione Ussae sitae sunt et prope Usinsk petrolei et gasii copia inventa est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 67°28′42″N 64°43′32″E, 65°58′1″N 56°56′1″E • GeoNames
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stzuchogoram spectant.
  • Ussa in situ Repertorii aquarum nationalis (Russice)