Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ioannes IV (tzar Russiae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes IV (tzar Russiae)
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes IV (tzar Russiae): imago
Nativitas: 25 Augusti 1530; Kolomenskoye
Obitus: 18 Martii 1584, 28 Martii 1584; Moscua
Patria: Moscovia, Regnum Russicum
Nomen nativum: Иван IV Васильевич

Officium

Officium: Rex Russiae
Munus: scriptor, Monarcha

Consociatio

Religio: Ecclesia Orthodoxa

Familia

Genitores: Basilius III; Helena Glinskaja
Coniunx: Anastasia Romani filia, Maria Temriuci filia, Martha Sobakina, Anna Koltovskaja, Maria Dolgorukaya, Anna Vasilčikova, Basilissa Melentii filia, Maria Theodori filia Nagaja
Proles: Demetrius Ioannis filius, Ioannes Ioannis filius, Theodorus I, Demetrius Ugliciensis, Anna Ioannis filia, Basilius Ioannis filius
Familia: Rurici domus

Memoria

Sepultura: Ecclesia cathedralis Michaelis Archangelis Moscuensis
Ioannes IV Severus (anni 1672 imago)

Ioannes, seu Iohannes, IV Basilii filius[1] (Russice Иоанн / Иван IV Васильевич, tr. Ioann / Ivan IV Vasil'evič; natus 25 Augusti 1530 in vico Kolomenskoe prope Moscuam, mortuus 18 Martii 1584 Moscuae), cognomine Severus[2] (Russice Грозный, tr. Groznyj), erat magnus dux Moscoviae et "totius Russiae (Rutheniae)" ab anno 1533, et anno 1547 primus tzar (czar, i.e. rex aut imperator) Russiae factus est.

Ioannes IV Casanum (anno 1552), Astrachanum (anno 1556) et ceteros terras adiunxit. Etiam contra Ordinem Livonicum, Sueciam, Poloniam et Magnum Ducatum Lituaniae bellabat (Bellum Livonicum, annis 1558 - 1583). Anno 1581 sic se titulavit: "Magnus Dominus Czarius (sive Rex, aut Imperator) ac Magnus Dux Ioannes Basilii totius Russiae, Volodimeriae, Moscoviae, Novogardiae, Imperator Casani, & Imperator Astracani, Dominus Plescoviae, & Magnus Dux Smolenscii, Tueriae, Permiae, Viatciae, Bulgariae, & aliorum locorum, ac Dominus haereditarius terrae Livoniae" [3]. Praeterea, tempore regiminis eius adiunctio Siberiae ad Russiam incepta est (anno 1581).

Tzar ille repressalia contra nobilitatem perfecit, confirmationis dominationis suae gratia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Basilii filius[1] etiam notus est ut Ioannes Basilides[2] [3], Iohannes Basilides[4], Ioannes Basilides II[5], Iohannes Basilides II.[6], seu Iohannes Basilides IV.[7]
  2. "Ioannes Severus dictus (1530–1584), inde ab anno 1533 magnus princeps Moscoviensis"[8].
  3. A. Possevini Moscovia et alia opera , p. 82

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad tzarem Ioannem IV spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Antecessor:
Basilius III
Magnus Dux Moscoviae Successor:
Theodorus I
Antecessor:
-
Tzar Russiae Successor:
Theodorus I