Opricznina

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
In Moscoviae tabula terrae opriczninae viridi delineatae sunt

Opricznina[1], vel Latine pars separata, seorsiva[2] fuit pars civitatis Moscoviticae, quam Ioannes Severus ut propriam suam a civitate communi (zemščina) separavit anno 1565. Non solum territoriis magnis opricznina constabat, sed et exercitum proprium habebat, qui exercitus saepius opricznina nomine nuncupabatur. Usque ad annum 1572 de iure et usque ad 1584 de facto opricznina exsistebat. Malutus Scrutovius[3] ducum Opriczninae notissimus et ferocissimus fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historica Russiae Monumenta..., ab Alexandro Turgenev edita, pars 2, Petropoli 1842, p. 388.Cf. Aprisna in Pauli Oderbornii Ioannis Basilidis ... vita, 1585
  2. Cf. Opryzna, hoc est separata habitatio = опричный двор (Abraham Göllnitz[de] Compendium geographicum, Amstelodami 1649, p. 192); Opriczna, id est, seorsiva habitatio, de eodem (Adriani Romani Parvum theatrum urbium..., Francoforti 1595, p. 286).
  3. Sic in Oderbornii vita. Gregorius Luciani filius cognomine Maluta Skuratov-Bel'skij.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]