Insulae Phoenicis
Insulae Phoenicis sunt grex octo atollorum et duorum scopulorum curalii summersorum, in medio Oceano Pacifico orientem versus Insularum Gilbertensium et occidentem versus Insularum Lineae patentes. Eae sunt pars Reipublicae Kiribati. Decennio 194 exeunte, factae sunt situs ultimae deductionis coloniae Imperii Britannici per Schemate Colonizationis Insularum Phoenicis. In oecosystemate insulae et marium circumiectorum habitant circa 120 species curalii et plus quam 500 species piscium. Die 28 Ianuarii 2008, administratio Kiribati rite declaravit omnem gregem Phoenicis et aquas circumiectas esse regionem protectam, unde eius 410 500 chiliometrorum quadratorum sunt maxima orbis terrarum regio protecta marina.[1]
Geographia
[recensere | fontem recensere]Insulae Phoenicis sunt grex octo insularum, quibus sunt viginti octo chiliometra terrestria, in medio Pacifico sitarum, septentriones versus Samoae situs. Grex est pars Kiribati. Sola ullius momenti commercialis vel historici insula est Kanton (vel Abariringa). Aliae insulae sunt Enderbury, Rawaki (olim Phoenix), Manra (olim Sydney), Birnie, McKean, Nikumaroro (olim Gardner), et Orona (olim Hull).
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Phoenix Islands Protected Area (PIPA)". Phoenixislands.org.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bryan, E. H. (1942), American Polynesia and the Hawaiian Chain, Honolulu: Tongg Publishing
- Dunmore, John (1992), Who's Who in Pacific Navigation, Melburnae: Melbourne University Press, ISBN 0-522-84488-X
- Irwin, Geoffrey (1992), The Prehistroric Exploration and Colonisation of the Pacific, Cantabrigiae: Cambridge University Press, ISBN 0-521-47651-8
- Maude, H. E. (1968), Of Islands and Men: Studies in Pacific History, Melburnae: Oxford University Press
- Quanchi, Max; Robson, John (2005), Historical Dictionary of the Discovery and Exploration of the Pacific Islands, Lanham, Terrae Mariae: Scarecrow Press, ISBN 0-8108-5395-7
- Sharp, Andrew (1960), The Discovery of the Pacific Islands, Oxoniae: Oxford University Press
- Stackpole, Edouard A. (1953), The Sea Hunters: The New England Whalemen During Two Centuries, 1635-1835, Philadelphiae: Lippincott
- Suárez, Thomas (2004), Early Mapping of the Pacific, Singapuraer: Periplus Editions, ISBN 0-7946-0092-1
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Phoenix Islands Protected Area (situs publicus)
Civitates |
Australia · †Iaponia · †Indonesia · Viti · Insulae Marsalienses · Insulae Palauenses · Insulae Salomonis · Samoa (Samoa Occidentalis) · Kiribati · Foederatae Micronesiae Civitates · Nauru · Nova Zelandia · Papua Nova Guinea · †Philippinae · †Timora Orientalis · Tonga · Tuvalu · Vanuatu |
---|---|
Territoria obnoxia |
Insulae Aleutiae · Insula Baker · Insula Christi Natalis · Guama · Havaii · Insula Howland · Insulae Mariannae Septentrionales · Insula Norfolk · Nova Caledonia · Polynesia Francogallica · Rapanui (Insula Paschalis) · Samoa Americana · Tokelau · Uvea et Futuna · Insula Wake |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |