Atollum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pars atolli in Oceano Pacifico duas insulas super scopulo curalii monstrat.

Atollum (-i, n.)[1] est marina curalii insula quae lacunam partim aut omnino circumplectitur. Vocabulum ipsum de vocabulo atolu (recte އަތޮޅު, atholhu) in Lingua Dhivehi venit, qua homines Insularum Maldivarum utuntur. Vocabulum Anglice atoll, primum anno 1625 adhibitum, populo gratum saeculo undevicensimo factum est a Carolo Darwin, qui atolla in commentario ratione descripsit (1842:5). Aliae vocabuli definitiones sunt "scopulus anularis qui lacunam circumplectitur in quo adsunt nulla promontoria nisi scopuli et minimae insulae detritu scopuloso compositae" (McNeil 1954:396) et "morphologice stricto sensu, anularis sicut redimiculum scopulus qui lacunam mediam circumplectitur" (Fairbridge 1950:341).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Darwin, Charles. 1842. The Structure and Distribution of Coral Reefs. Londinii.
  • Dobbs, David. 2005. Reef Madness: Charles Darwin, Alexander Agassiz, and the Meaning of Coral. Pantheon. ISBN 0-375-42161-0.
  • Fairbridge, R. W. 1950. Recent and Pleistocene Coral Reefs of Australia. J. Geol. 58(4):330–401.
  • McNeil, F. S. 1954. Organic Reefs and Banks and Associated Detrital Sediments. Amer. J. Sci. 252(7):385–401.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Michael Petri filius Poliachev, Lexicon Russico-Latinum, Neapoli Inferiori 2000, littera A et Hyginus García Anticariensis, Notae ad linguam Francogallicam in Latinam recentem vertendam, Almae 2000, littera A; cf. etiam nomina specierum animalium Diancristus atollorum (Schwarzhans, Møller & Nielsen, 2005), Sciades atollorum (Gressitt, 1956), et Sciadella atollorum (Gressitt, 1956), nunc Micronesiella atollorum dictae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]