Romanticorum domus

E Vicipaedia
Museum litterarum Ienense; ibi olim Ioannes Fichtius degebat.
Scaena in tabulato secundo

Romanticorum domus[1] (Theodisce Romantikerhaus) est museum litterarum Ienae in Germania (in via Unterm Markt nr 12a). Habitatio Fichtii fuit, qui anno 1794 Ienam consecutus est. Nostris autem temporibus, visus in tempus Romanticismi ineuntis permittit. Casa anno 1669 ad marginem urbis erecta semper intra moenia iacuit. Olim tabulis commemorativis permultis ornata erat, quae testimonium de incolis notis perhiberent.

Collectiones[recensere | fontem recensere]

Omnia quae initium Romanticismi peperunt atque formaverunt in museo eo tractantur et biographiae poetarum novorum, historicorum litterarum, philosophorum, hominum de rerum natura indagantium visitatoribus lucide ante oculos ponuntur. Annis inter 1785 et 1803 urbs Iena totius Germaniae maxime agilis atque moderna fuisse dicitur. Huc venerunt philosophi Ernestus Reinhold, Ioannes Fichtius, Fridericus Schelling, theologi Ioannes Iacobus Griesbach, et Henricus Eberhardus Gottlob Paulus, poeta (et professor!) Fridericus Schillerus et rerum naturalium docti Iustus Christianus Loder, Ioannes Georgius Lenz, Christophorus Gulielmus Hufeland, Iohannes Christianus Stark senior et Augustus Ioannes Georgius Carolus Batsch, cum oppidum ipsum magnum non esset. Professoribus egregiis vocatis numerus studiosorum usque annos 1790 duplicatus est.

Ecce notiones et quaestiones quae proiciuntur atque partim solvuntur tribus in tabulatis:

  1. De radiis spiritalibus atque scientificis Iena in orbem terrarum diffusis investigatio.
  2. Epochus Romanticismi incohantis: circuli virorum in scaenis variis reproducuntur, quae generatim diversis spectaculis patent.
  3. Nexus reciproci: Res inferioribus in conclavibus visae in tabulato supremo colliguntur atque resolvantur. Laboratorium physici Ioannis Gulielmi Richter refectum momentum grave scientiarum naturalium apud Romanticismi fautores demonstrat. Summatim de nova societate construenda agitur in fundamentis litterarum philosophiae naturae fulta; tunc progressus scientiarum felix multis firme creditus est. Hic Novalis quoque partes graves egit, unde cum ideis suis curatius exponitur. In ultimo tabulato etiam expositionibus parvis non perennibus spatium magnanime atque libenter datur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Romanticorum domum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)