Casa hortensia Schilleriana
Casa hortensia Schilleriana (Theodisce: Schillers Gartenhaus) invenitur media in urbe Iena in Germania (in via Schillergäßchen nr 2). Agitur de signum grave Schilleri in urbe, ubi olim professoris historiae munere fungebatur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Schillerus domunculam anno 1797 emit, quae medio in saeculo XVII constructa erat. Esset ei habitatio altera atque casella hortensia. Aeris salubrioris caussa aestate annorum inter 1797 et 1799 una cum uxore et duabus filiolis in ista domuscula mansit. Septem annis ante ductitaverat Carlottam cum nuptiarum caeremoniis in oratorio Ienae-Weningenjena sito quod fanum nunc Schillerkirche nuncupatur. Area comparata mutationes cito factae sunt et anno 1798 domus novum in modum constructa est ita ut odores vicinitatis nasum Schilleri offendere non possent: quae res vel Goethiumad risum movit. Namque papilio novus pinnis in soli fundamento insitis similis erat. In turricula balneum erat et scalae exteriores aditum rectum ad laboratorium Schilleri permiserunt. Hic carmina epicolyrica plura, tragoedia Wallenstein et actus primus dramatis Maria Stuart scripta sunt.
Postquam Schillerus cum familiaribus Vimariam commigravit area locata est. Aetate ultima anni 1801 qua Schillerus ibi mansit versus dramatis Die Jungfrau von Orleans exarati sunt. Anno insequenti res venum datae sunt.
Possessores novi
[recensere | fontem recensere]Anno 1811 ducatus Vimariensis rem emit ad observatorium instituendum ut dux Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach) iusserat. Annis inter 1878 et 1886 Ernestus Abbe physicus illustris domum incoluit, quando partes duorum tabulatorum additae sunt. Abbe observatorio praefuit et anno 1881 in situ conventum cum Othone Schott chemico habuit unde cooperationes fecundissimae natae sunt. Nostris temporibus grapheum quoddam inest operis fundati de pace internationali concilianda atque hominum iuribus servandis Ulrich Zwiener-Stiftung für internationale Verständigung und Menschenrechte. Pinnae saeculo XIX remotae interdum reconstructae sunt. Usus musei ex anno 1924 fit: expositio decennium frugiferum, quod Schillerus Ienae degebat, illuminat. Iam Goethius eum locum memoria Schilleriana dignissimum censuerat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Casam hortensiam Schillerianam spectant. |