Circulus Saale-Holzland

Latinitas bona
E Vicipaedia
Situs geographicus in Germania.

Circulus Saale-Holzland (Theodisce Saale-Holzland-Kreis) est circulus terrae in Thuringia Germaniae situs. Caput est Isenberga Thuringorum. Valde pulchrum sunt oppida Stadtroda et Bürgel.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Superficies circuli 817 chiliometrorum quadratorum est, quem 83 434 hominum Kalendis Iuliis anni 2015 incolebant. Consistit in 93 communitatibus, inter quas urbes octo sunt et uniones administrativae decem. Compitum stratarium magnum haberi potest, quia stratas autocineticas inter Berolinum Monacumque (nr 9) atque inter Dresdam Francofurtumque regionem tangere licet. Oeconomia varia est, praesertim e industriis minoribus nutriens. Et res periegeticae maximi momenti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]