Pons Ienensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
pons Ienensis
pons Ienensis anno 1735

Pons Ienensis significat illum pontem clarissimum in flumine Sala factum, qui Ienā ducit ad vicum Camsdorf vel Ienam minorem, unde Theodisce Camsdorfer Brücke vocatur.

De structura[recensere | fontem recensere]

Pons lapidibus factus (fere annis 1460–1480) novem arcibus ita sustentatur, ut et propter artem et propter aspectus pulchritudinem ab omnibus laudetur et inter miracula urbis Ienae referatur. Temporibus antiquis in ponte sacellum fuisse traditur, medio in ponte signum crucis etiam hodie est.

De fatis[recensere | fontem recensere]

Bis iniquitate belli pons afflictus est. Bello tricennali (anno 1637) copiae Suecorum arcum extremum pontis deleverunt ea mente, ut impetum hostium retardarent. Tum casu accidit, ut plurimi eorum, qui in ponte delendo laborabant, alii lapidibus obruti, alii in flumen inmersi interficerentur. [1] Bello orbis terrarum altero (anno 1945) manus Germanorum summo furore et odio incensae pontem iterum everterunt, quamvis facultatem belli ducendi hac re nullam consequi possent.

Iuxta pontem est caupona praeclarissima, cui nomen est Grüne Tanne (i.e. Abies viridis). Ibi studiosi plurimi amore patriae commoti societatem defendendae libertatis inierunt (anno 1815).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. C. Schreiber / A. Färber, Jena von seinem Ursprunge bis zur neuesten Zeit, Jena 1858.