Vulpecula turris
Turris Ienensis praeclarissima habetur sine dubio ista Vulpecula turris in monticulo sita.
De situ
[recensere | fontem recensere]In monte ad urbem Ienam sito, cui Theodisce nomen Hausberg est, temporibus medii aevi arces tres erant, quae arces Theodisce Greifberg, Kirchberg, Wintberg nominantur. Sola turris arcis mediae ab iniquitate temporum defensa hodie reliqua est et Vulpecula turris appellatur. Propter dignitatem et sublimitatem inter miracula urbis Ienae refertur.
De fatis et rebus gestis
[recensere | fontem recensere]Imperatores imperii Romani hoc loco olim palatio usos esse constat. Postea autem ibi comites quidam sedem ac domicilium habuerunt. Cum autem illi civitatibus Thuringicis vim inferre non destitissent, Adalbertus, Misnae comes, precibus civium Erfordensium commotus comites molestissimos arcibus expelli iussit. Posteaquam copiae civium arces expugnaverunt (anno 1304), loca vasta et deserta manserunt (ab anno 1348).[1]
De nomine
[recensere | fontem recensere]Unde autem nomen huius turris deductum sit, viri docti affirmare non possunt. Sunt, qui putent tirones societatum Academicarum, qui olim vulpes appellabantur, nomen suum huic turri, ubi versari solerent, dedisse. [2] Alii tradunt quondam Conradum quendam, cum frustra rerum potiri studuisset, postquam ab Friderico, consobrino suo, deprensus esset, in cavea ferrea, quae ex hac turri penderet, inclusum esse; illum in regno appetendo tamquam avaritiam vulpium imitatum hoc nomine notatum esse. [3] Alii autem existimant sub hoc monte vulpes multas fuisse.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Vulpeculam turrim spectant. |
- sodalitas Fuchsturm-Gesellschaft Jena
- quod Ludovicus Bechstein de turri sciverit
- liber visitantium, annis inter 1838 et 1932
- mystagogia virtualis