Castellum Thalstein

E Vicipaedia
Castellum Thalstein, mense Aprili 2004
frons

Castellum Thalstein (Theodisce: Schloß Thalstein) invenitur ad piedes monticuli Jenzig Ienae in Germania.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1406 in vectigalium libro Ienensi in pagina 163 mentio fit de Adalberto Tümpling, possessore territorii montani ad Jenzig sub saxa Talenstein siti. Tamen in ichnographia anno 1846 facta nulla aedificia indicata sunt. Administrator Eduardus Steinert res obtinuit, qui ex anno 1841 pometa sua elocavit; anno 1853 ligna in auctione in Thalstein vendita sunt. Usque annum 1853 in ephemeridibus praeconia mercatoria de pomis, holeribus, vino legi possunt. Anno 1858 Steinert in animo habuit, ut omnia venderet. Postea ibi manufactura stilorum ligneorum instituta est, cuius merces etiam in actis diurnis iactantia commerciali laudabantur atque commendabantur. Unde agricola Gerstung venit, qui saltem usque annum 1864 ibi mansit. Usque annum 1868 nondum ullum dictum est de castello quodam, tantum de campo cum domo. Sequebantur domini nobiles de Tümpling; iam anno 1891 aream addere potuerunt, quam terminis notaverunt. Post cauponam Jenzighaus et nostris diebus terminus spectari potest. Anno 1960 domus confectrix telegraphica Arnstadiensis VEB Fernmeldewerk Arnstadt cuncta acquisivit, ut ibi hospitium feriarum peragendarum exigerent.[1]

Post res novas anticommunisticas functio haec perdita est et post venditionem aedificia magis magisque dilapsa sunt. Ratiocinator quidam Ienensis, qui castellum appretiaverat, praemio negativo Schwarzes Schaf der Denkmalpflege honoratus est, quo monumenta protegenda eorumque possessores censentur, honoratus est.[2][3]

Circumiecta[recensere | fontem recensere]

Burgus situs est amoene inter vicos Wenigenjena et Kunitz, montem Jenzig et fluvium Salam. Haud procul ad septentrionem vergens est lacus quem coronat statua Regis alforum a Gulielmo Othone Späte confecta.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. von Tümpling: Thalstein – ein Stück Nachkriegsgeschichte einer Thüringer Familie. In: J. Sobotka (Hrsg.): Burgen, Schlösser, Gutshäuser in Thüringen. Veröff. Dtsch. Burgenvereinig. e.V., Reihe C. K. Theiss Verlag, Stutgardiae 1995, ISBN 3-8062-1123-X, p. 162–167.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Thalstein spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 50°56′37″N 11°37′4″E