Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Americae Australis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Diciones a civitatibus Europaeis postulatae in America Australi circa 1700.

Historia Americae Australis est studium praeteritorum Americae Australis continentis temporum, praecipue scripturae, historiarum oralium, et traditionum a maioribus posteris traditarum. Americae Australi est historia multorum generum culturarum, societatum, civilizationum. Cultus Caralensis in Peruvia est civilizatio antiquissima in Americis, una ex primis sex orbis terrarum civilizationibus suorum generis. Quae praeterea, aequalis pyramidum Aegyptiarum, culturam Olmec Mesoamericae paene bina millennia antecessit.

Monumentum Caral in loco patens.
Moche, urbs antiqua, Huaca del Sol in abscedentibus.
Ingapirca Aequatoriae, ruinae Caħari: lapis astronomicus (laeva), sepulcrum (dextra) et domus refecta (abscedentia).
Geoglypha in terra sine silva in silva pluviali Amazoniae.

Cum millennia progressus sui generis a colonizatione Portugallica et Hispanica saeculo quinto decimo exeunte et ruina demographica sequente interrumperentur, culturae mixticiorum et indigenarum per continentem ab eis colonorum distinctissimae manent. Per historiam servitutis transatlanticam, America Australis (praecipue Brasilia) domus millionum hominum in diaspora Africana facta est. Mixtura phylarum ad novas structuras sociales duxit.

Anxietates inter civitates coloniales in Europa, indigenas, servosque fugitos Americam Australem a saeculo sexto decimo ad undevicensimum formaverunt. Rebus novis pro libertate ab Hispania saeculo undevicensimo confectis, America Australis mutationes sociales et politicas subivit, inter quas fuerunt proposita nationum construendarum, undas immigrantium ex Europa saeculis undevicensimo exeunte et vicensimo absorbens, commercium internationale augens, colonizatio terrarum remotarum, et bella de possessione terrarum et aequilibrio potestatis. Illo tempore etiam fuit constitutio iurum et officorum Indorum denuo facta; dominatio Indorum in finibus civitatum incolentium, quae usque ad saeculum vicensimum iniens durabat; certamina liberalium et conservativorum inter classes regnantes; ac magnae mutationes demographicae et circumiectales quae evolutionem habitationum precariarum sequuntur.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alves Filho, Ivan, ed. 1993. História pré-colonial do Brasil. Rio de Janeiro: Europa Editora. ISBN 8570910185.
  • Harvey, Robert. 2000. Liberators: Latin America`s Struggle For Independence, 1810–1830. Londinii: John Murray. ISBN 0719555663.
  • Sarmiento de Gamboa, Pedro. 1999. Historia de los Incas. Mineolae Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 0486404412.
  • Vigneras, Louis-André. 1976. The discovery of South America and the Andalusian voyages. Sicagi: pro Newberry Library ab University of Chicago Press. ISBN 0226856097.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Americae Australis spectant.