Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cultus Caralensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pyramides Caralenses

Cultus Caralensis, seu Caral-Supe, seu Norte Chico, fuit societas praecolombiana, fere triginta locos incolatos comprehendens, ad medium litum hodiernae rei publicae Peruanae (Norte Chico) sita. Antiquissimus notus cultus humanus Americae est, et unus ex sex locis mundi antiqui ubi humanus cultus separatim ortus est. Inter saeculum XXX et saeculum XVIII a.C.n. floruit. Locus praeclarus est urbs sancta Caral in valle Supe. Societas hic orta est millennio post Sumer, cultum Mesopotamium, contemporaneus erat cum Pyramidibus Aegyptianis, et Olmec Mesoamericanos fere duobus millenniis praecucurrit.

Secundum nomenclaturam archaeologicam Caralensis erat cultura prae-ceramica posterioris temporis archaici prae-Columbiani; omnia opera fictilia et fere omnis ars visualis aberant. Maxima cultus opera erant monumenta: magni tumuli plani et plateae submersae. Indicia excavata suggerunt technologiam textilem et fortasse signorum divinorum cultum, ambo quorum elementa in culturis prae-Columbianis Andium montium iterantur.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]