Phyle (grex humanus)
Vide etiam paginam discretivam: Phyle (discretiva)
Phyle (-es, f.) (Graece φῡλή 'tribus') vel rassa[1] est grex humanus qui proprietatibus phaenotypicis externis sicut colore cutis definitur.
Quae notio in dubium venit, et multi sunt qui secundum naturam phylas humanas omnino non exsistere censeant, et in eis solum notionem culturalem conspicantur.[2]
Pristine notione phyles homines in nonnullis civitatibus lege segregati sunt, sicut in Civitatibus Foederatis usque ad 1964 et forma severiore in Africa Australi usque ad 1994 (apartheid). Ita vocabuli qui phylen designant in linguis vernaculis (sicut race in lingua Anglica) saepe illum abusum evocant. Imprimis race in Civitatibus Foederatis etiam connotationem ethnicam habere potest. Ministerium Census Civitatum Foederatarum enumerat istas phylas: albus; niger sive Afroamericanus; Indus Americanus vel indigena Alascae; Asiaticus; indigena Havaiorum vel alius insulanus Pacificus.[3]
Phyle in legibus hodiernis in usu est ad finem actionum prohibendarum quae opinione praeiudicata incitatae sunt. Vide e.g. Conventionem internationalem de abroganda omniformi discriminatione rassistica vel Directivum 2000/43/CE Unionis Europaeae de aequalitate tractationis hominum sine distinctione originis phyleticae vel ethnicae.[4]
Nexus interni
- Conventio internationalis de abroganda omniformi discriminatione rassistica
- Dies internationalis discriminationis phyleticae abrogandae
- Ethnos
- Gens
- Polyphyleticus
- Propositum aequalitatis inter phyles
- Rassismus
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Verbum propositum a Gaio Licoppe in Melissa, num. 213, pag. 1.
- ↑ Keita (2004), Conceptualizing human variation, Nature Genetics volume 36, pages S17–S20 (2004).
- ↑ Ministerium Census Civitatum Foederatarum: Race: About.
- ↑ Directivum 2000/43/CE Consilii de die 29 Iunii 2000 principii aequalitatis tractationis hominum efficiendi sine distinctione originis phyleticae vel ethnicae.